The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 20 › Luke 20:24

Luke 20:24

ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Cæsaris. + 20.24 Cujus habet, etc. Alia imago Dei, alia mundi. Si ergo Christus non habuit imaginem Cæsaris, cur censum dedit? Non de suo dedit, sed mundo reddidit quæ erant mundi. Et tu si non vis esse obnoxius Cæsari, noli habere quæ sunt mundi. Si habes divitias, obnoxius es Cæsari. Si vis terreno regi nihil debere, omnia tua relinque et Christum sequere. Et bene prius quæ Cæsaris sunt reddenda decernit. Non enim potest quis esse Domini, nisi prius mundo renuntiaverit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Shew me a penny. Whose image and superscription hath it? They answered and said, Caesar’s.

In Context

23Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis?

25Et ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. + 20.25 Reddite ergo. Sicut Cæsar exigit impressionem suæ imaginis, sic et Deus animam lumine vultus sui signatam.

Read all of Luke 20

Cross References

Matthew 20:2Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. + 20.2 Conventione. Id est, confirmata promissione quod ad imaginem Dei reformandi essent, si Ecclesiam ædificando mandatis decalogi insisterent. Ex denario. HIER. Denarius habet imaginem regis, etc., usque ad vel in ultimis resipiscite. A novissimis usque, etc. Quia qui in adventu Domini vocati sunt ad regnum, sine aliqua tarditate perveniunt, æquales his qui ab initio mundi cœperunt, omnes quidem idem cœlum, sed stella differt a stella in claritate. A novissimis incœpit, dum prius latronem quam Petrum in paradisum introduxit. Quia prius aliquando remunerantur sero venientes, quia prius de corpore exeunt, quam qui in pueritia vocati sunt.

Mark 12:16At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cujus est imago hæc, et inscriptio? Dicunt ei: Cæsaris.

Luke 3:1Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Judæam, tetrarcha autem Galiææ Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Iturææ, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha,

Luke 23:2Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.

Acts 25:8Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Judæorum, neque in templum, neque in Cæsarem quidquam peccavi.

Philippians 4:22Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 20:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 20:23Luke 20Luke 20:25 →