Luke 20:27
Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum, + 20.27 Accesserunt autem, etc. Duæ hæreses erant in Judæis: Pharisæorum, qui præferebant justitiam traditionum et observationum, unde et divisi vocabantur a populo, et Saducæorum, qui et ipsi vindicabant sibi quod non erant, id est justi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe: et mirati in responso ejus, tacuerunt.
Cross References
Matthew 16:1Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis. + 16.1 Et accesserunt, etc. Ut signum de cœlo, etc. Ut qui pavit multos paucis: manna plueret quo omnes reficeret. Unde Joannes post edulium panum: Quod signum facis, ut videamus et credamus tibi? quid operaris? Patres nostri manducarunt manna in deserto Joan. 6.. Petebant tentando ut in morem Eliæ ignem de sublimi mitteret, vel in similitudinem Samuelis æstivo tempore mugire tonitrua faceret, quasi non possent et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis æris passionibus accidisse.
Matthew 16:12Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum.
Mark 12:18Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse: et interrogabant eum, dicentes: + 12.18 Sadducæi, etc. Duæ hæreses erant in Judæis, Pharisæorum et Sadducæorum. Pharisæi traditionum et observationum (quas illi vocant) justitiam præferebant: unde et divisi vocantur a populo. Sadducæi autem, id est, justi, et corporis et animæ resurrectionem negabant. Sadducæi, etc. BEDA. Qui resurrectionem corporum esse negant, vel non credunt animas judicantes interire cum corporibus; recte hujusmodi fabulam fingunt, quæ deliramenti arguat eos qui asserunt resurrectionem corporum. Potuit autem et in gente eorum aliquando hoc accidere.
Acts 5:17Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quæ est hæresis sadducæorum), repleti sunt zelo: + 5.17 Hæresis. RAB. Hæresis scissio interpretatur, quia hæreticus, spretis aliorum dictis, quod sequendum putat eligit. Sadducæorum repleti, etc. Sadducæi interpretantur justi, dicti a Sadoch sacerdote, vel propter genus, vel propter mores; justificantes autem seipsos vindicabant sibi quod non erant: corporum resurrectionem negantes, animas cum carne perire dicebant: sed nec angelum, neque spirituum ullum esse credebant, omnes Scripturas præter libros Moysi respuebant: et ideo maxime principibus in persecutione apostolorum consentiebant qui virtute et signis reddebant testimonium resurrectionis Christi.
1 Corinthians 15:12Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est?