The Bible Software
bible.softwareMarkMark 12 › Mark 12:18

Mark 12:18

Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse: et interrogabant eum, dicentes: + 12.18 Sadducæi, etc. Duæ hæreses erant in Judæis, Pharisæorum et Sadducæorum. Pharisæi traditionum et observationum (quas illi vocant) justitiam præferebant: unde et divisi vocantur a populo. Sadducæi autem, id est, justi, et corporis et animæ resurrectionem negabant. Sadducæi, etc. BEDA. Qui resurrectionem corporum esse negant, vel non credunt animas judicantes interire cum corporibus; recte hujusmodi fabulam fingunt, quæ deliramenti arguat eos qui asserunt resurrectionem corporum. Potuit autem et in gente eorum aliquando hoc accidere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then come unto him the Sadducees, which say there is no resurrection; and they asked him, saying,

In Context

17Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo. + 12.17 Reddite ergo quæ sunt Cæsaris. Hoc ipse fecit: pro se et pro Petro solvendo tributa. Quæ sunt Dei Deo. Hoc quoque fecit Patris implens voluntatem. Aliter: Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari. Impressionem suæ imaginis. Quæ sunt Dei Deo. Animam lumine vultus ejus illustratam, Unde: Signatum est super nos lumen vultus tui Psal. 4., etc.

19Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.

Read all of Mark 12

Cross References

Luke 20:27Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum, + 20.27 Accesserunt autem, etc. Duæ hæreses erant in Judæis: Pharisæorum, qui præferebant justitiam traditionum et observationum, unde et divisi vocabantur a populo, et Saducæorum, qui et ipsi vindicabant sibi quod non erant, id est justi.

Acts 23:6Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum: de spe et resurrectione mortuorum ego judicor.

2 Timothy 2:18qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem. + 2.18 Dicentes resurrectionem jam factam. Duæ sunt resurrectiones. Prima est quæ fit in anima per fidem, quando qui mortuus erat in infidelitate et aliis peccatis, per fidem et baptismum vivificatur. Altera, quæ erit corporum, quæ erit in die judicii. De illa resurrectione quæ fit in anima per fidem loquitur hic Apostolus, cum ait: Dicentes resurrectionem, mentium scilicet esse factam in baptismo, et in fide nullam resurrectionem corporum futuram. Omnes sectæ quæ religionem promittunt, concedunt resurrectionem mentium in fide. Aliter enim non viderentur audiendi. Volentes ergo credi sibi omnes etiam qui instituerunt alicujus falsæ religionis sectam, negare istam resurrectionem mentium non potuerunt, omnes de illa consenserunt. Sed corporum resurrectionem multi negaverunt, sicut isti quos nominat Apostolus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 12:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 12:17Mark 12Mark 12:19 →