The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 11 › Matthew 11:22

Matthew 11:22

Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But I say unto you, It shall be more tolerable for Tyre and Sidon at the day of judgment, than for you.

In Context

21Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent. + 11.21 Væ tibi, etc. Supra ubi legitur, quia circumibat Jesus civitates et omnes vicos, curans omnem languorem: intelligendum est inter alias etiam in Corozaim et Bethsaida Dominum fecisse virtutes. Corozaim interpretatur mysterium meum; Bethsaida domus fructuum vel venatorum. Si in Tyro, etc. Hoc impletum modo videmus, quia Corozaim et Bethsaida præsente Domino credere noluerunt. Tyrus et Sidon postea prædicantibus Apostolis crediderunt: adeo devoti, ut Paulum Tyro abeuntem omnes cum uxoribus et liberis usque ad naves prosequerentur. Cur ergo non credituris prædicavit, credituros evitavit: ipse scit cujus viæ sunt misericordia et veritas. Proposuit tamen fines Judææ non excedere, ne justam Pharisæis et sacerdotibus persecutionis occasionem daret. Et erant tunc qui in Corozaim essent vocandi: nec tamen de contemptu gravius puniendi. Tyrus, angustia. Sidon, venatio.

23Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. + 11.23 Et tu, Capharnaum. Non solum Corozaim et Bethsaidæ væ erit, sed et tibi Capharnaum. Nunquid usque in cœlum exaltaberis? Nonne tu es quæ fama hospitii mei, et signorum in te factorum famosa efficeris, et contra prædicationem meam superbissime restitisti? Capharnaum interpretatur villa pulcherrima, in qua condemnatur perfida Jerusalem, cui dicitur: Justificata est Sodoma soror tua ex te, id est, ex tui comparatione cum illa, quæ non est exemplo Loth correcta, tu Filii Dei verbis et miraculis semper exstitisti ingrata.

Read all of Matthew 11

Cross References

Isaiah 23:1Onus Tyri. [Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis. + 23.1 Onus Tyri. Tyrus nobilissima civitas Chananæorum, etc., usque ad hanc miseriam prædicit Isaias: Onus Tyri, etc. Ululate. In Græco apertius: Ululate, naves Carthaginis: vos, scilicet, qui Tyrum venire consuevistis causa negotiationis. Carthago colonia fuit Tyriis, ab eis constructa et culta. Naves maris. Hebraice Tharsis, id est exploratio gaudii vel contemplatio, quia gaudii contemplatio et lætitiæ vertetur in lacrymas.

Jeremiah 27:3et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiorum Ammon, et ad regem Tyri, et ad regem Sidonis, in manu nuntiorum qui venerunt Jerusalem ad Sedeciam regem Juda.

Ezekiel 29:18[Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum: omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est: et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro, pro servitute qua servivit mihi adversus eam.

Zechariah 9:2Emath quoque in terminis ejus, et Tyrus, et Sidon: assumpserunt quippe sibi sapientiam valde.

Matthew 11:24Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.

Luke 10:14Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 11:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 11:21Matthew 11Matthew 11:23 →