Apocalypsis 6:2
Et vidi: et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret. + 6.2 Ecce equus albus. Ecclesia in baptismo dealbata, vel maximi prædicatores, qui ubique Deum ferunt. Arcum. Christus habet Scripturam qua illuminat suos, et occidit inimicos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 76:7Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum. + 76.7 Et exercitabar. In ipsa meditatione: Scopebam spiritum meum; purgabam mentem. Alii ventilabam spiritum meum, sic apud me tractans: 1
Psalms 110:2Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates ejus. + 110.2 Magna opera. Hæc est materia et causa confessionis. Magna sunt opera Domini, quod de impio facit pium. Exquisita. AUG., CASS. Cui nihil simile, dum sinit diabolum sævire, etc., usque ad non: Justitia enim ejus manet sæculum sæculi. In omnes voluntates. AUG. Nihil superat voluntatem Dei, qui et si vult, ut non pecces, non tamen prohibet. Si vult parcere pœnitenti, vult et impœnitentem punire; ita de homine semper Deus implet suam voluntatem, quia nihil facit homo, de quo non operetur Deus, quod vult. 1
Zechariah 1:8Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quæ erant in profundo, et post eum equi rufi, varii, et albi.
Zechariah 6:11Et sumes aurum et argentum, et facies coronas, et pones in capite Jesu filii Josedec, sacerdotis magni:
Romans 15:18Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis:
1 Corinthians 15:55Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus? + 15.55 Ubi est, mors, victoria tua? Hæc sunt verba prophetæ, vel Apostoli lætantis et morti insultantis in persona resurgentium, ut certior sit resurrectio: quasi dicat: Vicisti in morientibus, victa es in resurgentibus. Victoria tua qua absorbueras corpora morientium, temporalis fuit: qua in corporibus resurgentium absorpta es; æterna constabit.