The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 21 › Luke 21:7

Luke 21:7

Interrogaverunt autem illum, dicentes: Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient? + 21.7 Interrogaverunt. Quia laudantibus ædificationes templi prædixerat omnia destruenda, discipuli (sicut Marcus ait) Petrus, Jacobus, et Joannes et Andræas separatim quærunt tempus, et signa prædictæ destructionis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they asked him, saying, Master, but when shall these things be? and what sign will there be when these things shall come to pass?

In Context

6Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.

8Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos. + 21.8 Multi enim. Imminente Hierosolymorum excidio, multi fuere principes qui se Christos esse, et tempus libertatis appropinquare dicerent. Temporibus quoque apostolorum hæresiarchæ multi prodierunt, qui inter cæteras falsitates diem Domini instare prædicabant, quos et Apostolus redarguit.

Read all of Luke 21

Cross References

Daniel 12:6Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis: Usquequo finis horum mirabilium?

Matthew 24:3Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi? + 24.3 Sedente autem. Ubi Marcus ait, contra templum. Sedet contra templum cum de ruina ejus et excidio gentis disputat ut et corporis situs verbis suis congruat. Mystice. Sedet in monte Oliveti, id est in Ecclesia quietus manens superborum detestatur arrogantiam. Dic nobis. Quia dixit omnia destruenda, tempus et signa destructionis quærunt. Tria quærunt: quo tempore destruenda Jerusalem sit? quo venturus Christus? quo consummatio sæculi ventura sit?

Mark 13:3Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas: + 13.3 Et cum, etc. BED. In sanctis quietus manet: dum superborum detestatur amentiam. Mons enim Olivarum fructiferam Ecclesiæ celsitudinem significat: mons ille non infructuosas arbores, sed oliveta gignit, quibus lumen alitur, requies lassis tribuitur, infirmitas solvitur.

Luke 21:20Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus:

Luke 21:32Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.

Acts 1:6Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 21:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 21:6Luke 21Luke 21:8 →