bible.software › Acts › Acts 1 › Acts 1:6
Acts 1:6
Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
When they therefore were come together, they asked of him, saying, Lord, wilt thou at this time restore again the kingdom to Israel?
In Context
5quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies. + 1.5 Quia Joannes. BEDA. Cum diceret Dominus: Quia Joannes baptizavit aqua, vos autem, etc., usque ad quod in baptismo Joannis non fiebat. Baptisma datur in duabus naturis, corporali scilicet et spirituali: quia homo qui baptizatur, duobus constat: corpore scilicet et anima, tamen unum est baptisma, sicut unus homo. Vos autem, etc. Quando Petrus negavit, non erant apostoli baptizati; non aqua, sed spiritu: post resurrectionem enim dictum est: Vos vero baptizabimini Spiritu sancto. Nondum enim resurrectione Christi et missione Spiritus confirmati erant. Sicut autem justis circumcisio non fuit necessaria, antequam imperaretur Abrahæ et posteritati suæ: sic postquam sacramentum Novi Testamenti, id est baptisma, circumcisionis loco datum est a Domino dicente: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto Joan. 3., etc., certum est nullum ad corpus Christi pertinere, nisi baptizatum, præter eos quibus passio deputatur pro baptismo. Item scriptum est, quando Paulus baptizatus est: et non est scriptum quando alii apostoli baptizati sunt: sed debemus intelligere baptizatos esse propter illud: Nisi quis renatus fuerit, etc.
7Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate: + 1.7 Non est vestrum nosse. Non ait, non erit, sed non est: notans adhuc esse infirmos, et ideo ad secretum cognoscendum non esse idoneos: Cum vero ait: Non est vestrum nosse, ostendit quod ipse sciat, cujus sunt omnia quæ Patris, sed eis non expedit nosse, sed ita vivant quasi quotidie judicandi. Quæ Pater. Illius, inquit, regni tam secretum est tempus, ut tantum scientiæ Patris pateat, sed accipietis virtutem Spiritus sancti, ut quod propter infirmitatem carnis non potestis, possitis ex virtute Spiritus sancti. In sua potestate. Hoc ut verus homo excusabiliter dixit, sed tantum una est Patris et Filii et Spiritus sancti potestas: Filius etiam potestas Patris est.
Read all of Acts 1
Cross References
Isaiah 1:26Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis. + 1.26 Et restituam judices, etc. ID. Non solum post captivitatem, ut Zorobabel, Esdram, et alios, qui usque ad Hircanum præfuerunt populo; sed et post adventum Domini, Apostolos et alios Ecclesiæ doctores. Civitas justi, urbs fidelis Sion, in judicio redimetur. Ecclesia in qua revocantur ad juste vivendum. Est enim civitas congregatio hominum ad juste vivendum.
Jeremiah 23:5[Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum: et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. + 23.5 Ecce dies veniunt, dicit, etc. ID. Abjectis pastoribus synagogæ, Scribis, scilicet et Pharisæis, et apostolis in loco eorum substitutis, inducitur Christus pastor pastorum.
Jeremiah 33:26equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam, ut non assumam de semine ejus principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob: reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.]
Daniel 7:27Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi: cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.
Joel 3:16Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam, et movebuntur cæli et terra; et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israël.
Obadiah 1:17Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus; et possidebit domus Jacob eos qui se possederant.
This Verse In Other Editions
Study Acts 1:6