Luke 22:27
Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat: + 22.27 Nam quis, etc. Ad verba exhortationis explendæ exemplum de se exponit. Hinc Joannes scribit Joan. 13.: Si ego lavi pedes vestros Dominus et magister, etc. Possunt et in verbo ministrandi omnia quæ Dominus in carne gessit, non tantum prædicando vel miraculis admovendo, sed etiam animam quam pro nobis accepit, ponendo, ut et nos pro invicem ponere animas discamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 20:28Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
Luke 17:7Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe: + 17.7 Quis autem, etc. Servus arans aut pascens doctor est Ecclesiæ, de quo dicitur: Nemo mittens manum ad aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Luc. 9. Dei. Et Dominus Petro dicit: Pasce oves meas Joan. 21.. Qui servus de agro regreditur, cum intermisso opere prædicandi, quasi ad curiam conscientiæ rediens sua dicta vel facta pertractat, cui Dominus non statim jubet ab hac vita transire, et æterna quiete refoveri, sed domi parare quod cœnet, id est post laborem apertæ locutionis, humilitatem propriæ conversationis exhibere, in tali enim conscientia Deus cœnat.
2 Corinthians 8:9Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. + 8.9 Egenus factus est. Non ait, pauper factus est, cum dives fuisset: sed, cum dives esset. Paupertatem enim assumpsit, et divitias non amisit: intus dives, foris pauper; latens Deus in divitiis, apparens homo in paupertate. Ut inopia illi. Per illius enim paupertatem abjicicimus pannos iniquitatis, ut induamur stola immortalitatis. Omnes ergo divites facti sunt, in pauperem Christum credentes. Nemo ergo se contemnat pauper in cella, dives in conscientia. Securior dormit in terra, quam auro dives in purpura. Non ergo expavescas cum-tua mendicitate ad illum accedere qui indutus nostra paupertate, ubi se pauperavit, nos ditavit.