The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 22 › Luke 22:28

Luke 22:28

vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. + 22.28 Permansistis mecum. Infirmitas mea non conturbavit vos, sed in bono cœpto perseverastis. Sicut ergo mihi perseveranti usque ad mortem dedit Pater nomen quod est super omne nomen Phil. 3.: sic et ego perseverantes vos mecum ducam ad æternum regnum. Intelligendum est Judam jam recessisse, et multos alios jam retro abisse, auditis verbis incomprehensibilis sacramenti quando hæc loquebatur Dominus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Ye are they which have continued with me in my temptations.

In Context

27Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat: + 22.27 Nam quis, etc. Ad verba exhortationis explendæ exemplum de se exponit. Hinc Joannes scribit Joan. 13.: Si ego lavi pedes vestros Dominus et magister, etc. Possunt et in verbo ministrandi omnia quæ Dominus in carne gessit, non tantum prædicando vel miraculis admovendo, sed etiam animam quam pro nobis accepit, ponendo, ut et nos pro invicem ponere animas discamus.

29Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,

Read all of Luke 22

Cross References

Matthew 19:28Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. + 19.28 In regeneratione. Duæ sunt regenerationes, prima ex aqua et Spiritu sancto, secunda in resurrectione. Ita duæ adoptiones et duæ resurrectiones. Filius hominis. Id est, cum servi forma quæ judicata est judiciariam exercuerit potestatem, eritis et vos mecum judices. Super sedes duodecim. Per duodecim sedes, universitas judicantium. Per duodecim tribus, universitas judicandorum intelligitur. Qui reliquerunt omnia, et secuti sunt Dominum, hi judices erunt: qui licita habentes recte usi sunt, judicabuntur, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei: Esurivi enim et dedistis mihi manducare. Duo enim sunt ordines bonorum.

John 6:67Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro: et jam non cum illo ambulabant. + 6.67 Ex hoc, etc. Nota esse caute loquendum, sed si tamen ex verbis tuis aliquis scandalizabitur, habet consolationem in eo, ex cujus dicto multi scandalizati sunt, qui hoc fecit ut tibi esset exemplum.

Acts 1:25accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo prævaricatus est Judas ut abiret in locum suum.

Hebrews 4:15Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. + 4.15 Non enim habemus, etc. Quasi: Teneamus et tenere debemus, quia, cum sit potens, est etiam misericors, nostram utpote expertus infirmitatem. Qui non possit, etc. Impossibile est scire afflictiones afflictorum, homini qui experimentum afflictionis non habuit et sensibiliter omnia non sustinuit. Christus vero scit non solum per hoc quod Deus, secundum quod omnia novit, sed per hoc quod homo et similia sustinuit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 22:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 22:27Luke 22Luke 22:29 →