bible.software › Luke › Luke 22 › Luke 22:34
Luke 22:34
At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he said, I tell thee, Peter, the cock shall not crow this day, before that thou shalt thrice deny that thou knowest me.
In Context
33Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. + 22.33 Qui dixit ei, etc. Quia Dominus dixerat se pro Petro orasse, conscius ille præsentis affectus et ferventis fidei, sed nescius casus futuri, non credit se ab eo posse deficere. Sed ille qui novit quid sit in homine, ne quis de suo statu incaute confidat, vel de casu incautius diffidat, sicut Deus modum, tempus, numerum negationis ejus prædicit, et sicut misericors auxilium suæ defensionis promittit.
35Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? + 22.35 Quando misi vos. Non eadem regula vivendi persecutionis tempore qua pacis discipulos informat. Missis siquidem discipulis ad prædicandum, ne quid tollerent in via præcepit; ordinans scilicet, ut qui Evangelium nuntiat, de Evangelio vivat. Instante vero mortis articulo, et tota illa gente pastorem simul et gregem persequente, congruam tempori regulam decernit, permittens necessaria victui, donec sopita persecutorum insania tempus evangelizandi redeat.
Read all of Luke 22
Cross References
Matthew 26:74Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. + 26.74 Et continuo gallus cantavit. Post tertiam negationem sequitur galli cantus. Sacramenta rerum per statum temporum designantur. Media nocte negat, in galli cantu pœnitet, post resurrectionem sub luce quem ter negaverat ter se amare professus est: quia quod in tenebris oblivionis erravit, speratæ jam lucis rememoratione correxit: et ejusdem veræ lucis præsentia plene quidquid mutaverat, erexit.
Mark 14:71Ille autem cœpit anathematizare et jurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis.
John 18:27Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit.
This Verse In Other Editions
Study Luke 22:34