Luke 22:36
At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. + 22.36 Sed nunc, etc. In hoc nobis quoque datur exemplum, ut nonnunquam causa instante, quædam de nostri propositi rigore sine culpa possimus intermittere. Verbi gratia: si per inhospitales regiones iter agimus, plura viatici causa licet portare quam domi habeamus. Et qui non habet. Gladium vel habitum sumere, vel non habitum jubet emere, ut sciant legentes non facultatem resistendi deesse discipulis, sed amorem magistro potius inesse patiendi, ubi etsi nulla alia causa esset evaginandi gladium, sufficere potest illa ut, amputata servi auricula, tactu Domini sanaretur. In quo admonemur, ne iram percussi sustineamus, sed fidem resurgentes suscipiamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
John 15:20Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. + 15.20 Sermonis mei. Hoc scilicet: Non est. Et illius superioris: Scitote, quia me priorem vobis odio habuit. Et subdit causam: Non est servus major, etc. Quia exemplo sui (quo aliud melius non est) monuit ad ferenda odia mundi, subdit quare debeant, eum in hoc imitari, quia ipse Dominus, illi servi.
1 Thessalonians 2:14vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quæ sunt in Judæa in Christo Jesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judæis: + 2.14 Vos enim imitatores, etc. Multa dixit contra pseudo: jam ne pro sua vel apostolorum tribulatione moveantur, hortatur.
1 Peter 4:1Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis: + 4.1 Quia qui passus. BEDA.. Qui timore judiciorum cœlestium carnales in mente concupiscentias exstinguit, jam similis Christo crucifixo, quasi mortuus exsistens peccatis. Dei tantum servitio vivit.