Thessalonicenses i 2:14
vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quæ sunt in Judæa in Christo Jesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judæis: + 2.14 Vos enim imitatores, etc. Multa dixit contra pseudo: jam ne pro sua vel apostolorum tribulatione moveantur, hortatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Thessalonicenses i 2
Cross References
Acts 8:1Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos. + 8.1 In illa die. RAB. Qua Stephanus occisus est, non quia tunc solum facta, sed quia ab illa die cœpit persecutio magna, occiso uno de principibus Ecclesiæ. Ecclesia. Collectio vel congregatio, sive vocatio. Dispersi sunt. Hoc est quod Dominus præcepit: Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam Matth. 10.. Ejus enim nutu gerebatur: ut occasione tribulationis fieret seminarium Evangelii.
Acts 9:1Saulus autem adhuc spirans minarum et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, + 9.1 Saulus autem. Redit ad hoc quod supra dixerat: Saulus adhuc devastabat Ecclesiam. Minarum, etc. Minis terrens cæde afficiebat præsentes: dubitatur utrum occideret seu flagellaret, vel utrumque faceret. Spirans. Spirat in modum ignis, non ab alio incitatus ipse alios accendebat.
Acts 9:31Ecclesia quidem per totam Judæam, et Galilæam, et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur. + 9.31 Ecclesia. Talia, ut supra dictum est, in fine narrationum, et principio interseruntur sæpe, ad laudem apostolorum et ecclesiasticæ fidei. Et consolatione. Consolatio in labore datur, unde patet quod Ecclesia tentabatur.
Acts 12:1Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia.
Acts 17:13Cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi quia et Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem. + 17.13 A Paulo. Qui erat dux verbi: et ideo postea solus dimissus est, ut iret de Macedonia ad mare.
2 Corinthians 8:1Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ: + 8.1 Notam autem vobis. Hic (ubi de correctis agitur) mentio fit de collectis: quia ab aliis non quærit, quibus suadere non potest. Vel, ut alii codices habent, quibus sua dare non prodest.