The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 22 › Luke 22:42

Luke 22:42

dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. + 22.42 Orabat dicens. Orat non tam timore patiendi, quam misericordia prioris populi, ne ab illo bibat calicem propinatum. Unde et signanter dicit: Istum, id est, populi Judæorum qui non habent excusationem ignorantiæ in meam mortem, quia quotidie annuntior illis in lege et prophetis. Si ergo fieri potest, ut sine interitu Judæorum credat multitudo gentium, recuso passionem. Si vero illi excæcandi sunt, ut alii videant, non mea, sed tua fiat voluntas. Pater, si vis, etc. AMBR. Pro me doluit cum pro se nihil habuit quod doleret. Suscepit enim tristitiam meam ut mihi largiretur suam lætitiam. Confidenter ergo tristitiam nomino, qui crucem prædico. Verumtamen, etc. Appropinquans Dominus passioni, infirmantium vocem et timorem ut abstraheret, in se suscepit: et rursus per obedientiam fortitudinem mentis ostendit, ut cum nobis imminet quod fieri nolumus, sic per infirmitatem petamus ne fiat, ut tamen per fortitudinem parati simus ad implendum conditoris voluntatem potius quam nostram.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Saying, Father, if thou be willing, remove this cup from me: nevertheless not my will, but thine, be done.

In Context

41Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat, + 22.41 Et ipse, etc. Dato apostolis præcepto orandi, et ipse avulsus est ab eis. Solus orat pro omnibus qui solus pro omnibus passurus erat, innuens orationem suam, tantum quantum et passionem a nostra distare. Jactus est lapidis, etc. In hoc mystice innuit, ut in idipsum dirigant lapidem, id est usque ad ipsum perducant intentionem legis, quæ scripta erat lapide: usque ad illum enim potest pervenire ille lapis, quoniam finis legis est Christus omni credenti ad justitiam Rom. 10..

43Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.

Read all of Luke 22

Cross References

Isaiah 51:17[Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus; usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad fæces. + 51.17 Elevare, elevare. ID. Eos hortatur ad pœnitentiam qui in passione negaverunt; vel in infidelitate perstiterunt, clamantes, Crucifige, crucifige Joan. 19., etc. Calicem iræ. ID. Solent medici amarissimum antidotum, etc., usque ad unde non patet quod de ultima captivitate hoc dicitur.

Jeremiah 25:15Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te. + 25.15 Sume calicem vini furoris, etc. ID. Propinatio calicis dominici furoris indicium est, etc., usque ad calix propinatur, sed pro pœna.

Matthew 26:39Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. + 26.39 Si possibile est. Hoc non pro timore, sed pro misericordia, ne Judæi, qui excusationem ignorantiæ non habent, non occidant; unde ait: iste, id est populi Judæorum non simpliciter calix: Si possibile est, ut sine interitu Judæorum credant gentiles, passionem recuso. Sin autem illi excæcandi sunt ut gentes intrent, fiat non mea, sed tua voluntas. Non sicut ego volo. AUG. Transfigurat in se suos, qui nihil aliud vult quam Pater, ut ibi: Esurivi et dedistis mihi manducare. Et quid me persequeris? Docet autem eos privatam voluntatem corrigere et dirigere juxta divinam. AMBR. Hominem quem veritate corporis demonstrabat, æquabat affectu, ut diceret: Sed non sicut ego volo, sed sicut tu. Suscepit voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. Confidenter tristitiam nomino qui crucem prædico.

Matthew 26:44Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. + 26.44 Oravit tertio. Tribus vicibus oravit, ut et nos a præteritis peccatis veniam, et a pœnitentibus malis tutelam, et a futuris periculis cautelam oremus, et ut omnem orationem ad Patrem et Filium et Spiritum sanctum dirigamus. Item sicut est trina tentatio cupiditatis, ita et timoris. Est enim concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et ambitio sæculi. Est et timor mortis, et timor utilitatis, et timor doloris, contra quæ omnia docet nos debere muniri oratione. Unde et propter trinam tentationem passionis potest intelligi Dominus ter orasse.

Luke 22:17Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos. + 22.17 Et accepto calice. Hic calix ad vetus Pascha, cui finem imponebat, pertinet. Quo accepto gratias agit, ideo scilicet, quia vetera transierunt et nova omnia erant ventura. Gratias egit. Ostendit quid quisque facere debet in flagello culpæ propriæ, cum ipse æquanimiter flagella tulit alienæ.

John 5:30Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. + 5.30 Non possum ego a meipso facere. Dedit mihi potestatem judicii, non tamen possum a me, id est, qui non est a se, non facit a se, et ita qui culpat eum de opere sabbati, culpat Patrem. Sicut autem. Audio per unitatem substantiæ, id est, scio quia non est aliud audire, quam scire vel esse. Vel, ego Filius hominis nihil a me possum, sed sicut audio a Deo judico, et hoc judicium meum de quibuscunque est justum, ideo quia non quæro voluntatem meam, id est hominis, sed Patris, quæ est de salute hominum, qui ad hoc me misit, id est, incarnari fecit. Non quæro. Loquitur nunc secundum quod æqualis est Patri, ut probetur in eo vera deitas, nunc secundum quod minor, ut probetur vera humanitas.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 22:42

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 22:41Luke 22Luke 22:43 →