Luke 22:57
At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum. + 22.57 At ille negavit. Non in monte, non in templo, non in domo sua Petrus negat, sed in prætorio Judæorum, in domo principis sacerdotum ubi non est veritas, ubi Christus captus et ligatus. Quid nisi erraret, quem intromisit ostiaria Judæorum? Eva male induxit Adam, Petrum male introduxit femina.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he denied him, saying, Woman, I know him not.
In Context
58Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum.
Cross References
Matthew 10:33Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. + 10.33 Qui autem. Negatur a Filio apud Patrem, cui non manifestatur in divinitatis potentia Filius et Pater. Confitetur a Filio apud Patrem, qui per Filium habet accessum ad Patrem.
Luke 12:9qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei.
John 18:25Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum. + 18.25 Erat autem. AUG. Dicto, quod Annas misit Jesum ad Caipham, redit ad locum narrationis ubi reliquerat Petrum, ut explicet quid in domo Annæ de trina Petri negatione contigerat.
Acts 3:13Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. + 3.13 Deus Abraham, etc. RAB. Tres memorantur nullo impio intercedente, vel propter principatum justitiæ, vel, etc., usque ad quod etiam in spiritali generatione similiter observatur.
2 Timothy 2:10Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti. + 2.10 Salutem, etc., cum gloria, etc. Quasi dicat: Justificati estis ut hic consequamini salutem, et, post hanc vitam, gloriam cœlestem.