The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 10 › Matthew 10:33

Matthew 10:33

Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. + 10.33 Qui autem. Negatur a Filio apud Patrem, cui non manifestatur in divinitatis potentia Filius et Pater. Confitetur a Filio apud Patrem, qui per Filium habet accessum ad Patrem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But whosoever shall deny me before men, him will I also deny before my Father which is in heaven.

In Context

32Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. + 10.32 Qui confitebitur. Vel confitetur quis Jesum ea fide, quæ per dilectionem operatur: negat qui præceptis Dei non obedit.

34Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium: + 10.34 Pacem. Missum est bellum bonum, ut rumperetur pax mala.

Read all of Matthew 10

Cross References

Matthew 26:70At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis.

Mark 14:30Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. + 14.30 Bis gallus vocem. BEDA. Alii simpliciter: Priusquam gallus cantet, ter me negabis, etc., usque ad sicut et illud: Qui viderit mulierem ad concupiscendum, jam mœchatus est eam Matth. 5.. HIER. Gallus cantat: Petrus negat ter, etc., usque ad et trinæ negationis sordes lavit lacrymis.

Luke 9:26Nam qui me erubuerit, et meos sermones: hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. + 9.26 Hunc filius hominis. Non sufficit ad probationem fidei vox professionis, quam defendit a verecundia professio generalitatis.

Luke 22:57At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum. + 22.57 At ille negavit. Non in monte, non in templo, non in domo sua Petrus negat, sed in prætorio Judæorum, in domo principis sacerdotum ubi non est veritas, ubi Christus captus et ligatus. Quid nisi erraret, quem intromisit ostiaria Judæorum? Eva male induxit Adam, Petrum male introduxit femina.

2 Peter 2:1Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem. + 2.1 Perditionem. Merito perditionem sibi inducunt, qui Redemptorem suum negant, vel non qualem veritas ostendit, sed qualem sibi ipsi fingunt, prædicant. Et propterea alieni a Redemptore, nil certius quam foveam exspectant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 10:33

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 10:32Matthew 10Matthew 10:34 →