Matthew 26:74
Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. + 26.74 Et continuo gallus cantavit. Post tertiam negationem sequitur galli cantus. Sacramenta rerum per statum temporum designantur. Media nocte negat, in galli cantu pœnitet, post resurrectionem sub luce quem ter negaverat ter se amare professus est: quia quod in tenebris oblivionis erravit, speratæ jam lucis rememoratione correxit: et ejusdem veræ lucis præsentia plene quidquid mutaverat, erexit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then began he to curse and to swear, saying, I know not the man. And immediately the cock crew.
In Context
Cross References
Judges 21:18Filias enim nostras eis dare non possumus, constricti juramento et maledictione qua diximus: Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Benjamin.
Matthew 10:28Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
Matthew 27:25Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. + 27.25 Sanguis ejus. Perseverat usque hodie imprecatio, et sanguis Christi non aufertur ab eis.
Mark 14:68At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. + 14.68 At ille, etc. Nota, quod negat Christum qui se negat ejus esse discipulum. Dominus enim non dixit: Negabis te discipulum meum, sed me negabis. Negavit ergo eum cum se negavit ejus esse discipulum. Et exiit foras, etc. HIER. Petrus sine spiritu, voci ancillæ cessit, etc., usque ad et foras eximus extra quod fuimus.
Luke 22:60Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.
John 21:15Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. + 21.15 Cum ergo prandissent. Jesus scit quod interrogat an plus diligat, Petrus quod de se novit, dicit, id est quod amat. Et quia de aliis quantum diligant, nescit, ideo utrum plus illis diligat, tacet. Ecce docet, non temere definire de occultis, et priori periculo negationis cautius de se respondit. Pasce agnos meos. Si me diligis, pasce agnos meos. Non ut tuos gloriam meam in eis quære, non tuam; mea lucra, non tua, quia dilectio Dei probatur in dilectione proximi. Qui vero opus pietatis negat proximis, minus Deum diligit. Hæc autem charitas ex divina datur gratia. Quod tacite innuit Joannes dum interrogans de amore dicit hic quod non alibi: Simon Joannis, id est obediens Dei gratia, quia quod ardentius cæteris diligit et obedit, non est nisi Dei gratia.