The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 23 › Luke 23:3

Luke 23:3

Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judæorum? At ille respondens ait: Tu dicis. + 23.3 Pilatus autem. etc. Cum duo objecta fuerint, scilicet quod attributa reddi prohiberet, et se Christum diceret, Pilatus potuit audire quod de tributis dixerat: Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, et inde hoc quasi apertum mendacium nihilipendens, solum quæ nesciebat quæsivit. Tu dicis. Eodem verbo quo principibus sacerdotum, respondet et præsidi, ut propria sententia ambo condemnentur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Pilate asked him, saying, Art thou the King of the Jews? And he answered him and said, Thou sayest it.

In Context

2Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.

4Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine. + 23.4 Nihil invenio. Pridie quam pateretur Dominus, ait discipulis: Venit princeps mundi hujus, et non habet in me quidquam Luc. 20.. Sed quia princeps, id est Pilatus, eum absolvit, in quo nihil damnationis invenit, vide quid agant Judæi qui non æquitatis amore verum investigant, sed invidiæ stimulo justum damnare laborant.

Read all of Luke 23

Cross References

Mark 15:2Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis. + 15.2 Tu es rex Judæorum? Cum Pilatus nihil criminis interrogat nisi an sit rex Judæorum, arguitur impietas eorum qui nec falso quidem quod objiciant invenerunt. Tu dicis. Sic temperat responsum, ut verum dicat, nec tamen calumniæ pareat. Et nota, quod Pilato qui invitus fert sententiam, aliqua in parte responderit: sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit, indignosque sermone suo judicaverit.

Mark 15:32Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei. + 15.32 Descendat nunc. Plus est de sepulcro surgere, et tamen non crediderunt. Hi omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt Psal. 13.. Et qui cum eo. BEDA. Secundum Lucam Luc. 23. unus latro blasphemabat dicens: Si tu es Christus, salvum fac te et nos. Alter, etc., usque ad qui cœlestia petunt, ad ea sine dubio Christo mediante et miserante perveniunt.

Luke 19:38dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in cælo, et gloria in excelsis. + 19.38 Benedictus. Turba post modicum crucifixura, regem appellat, exspectatum secundum carnem David filium venisse declarat, ut adversum se testimonium extorqueatur invitis. Pax. Sicut nascente Domino hominum et angelorum agmina cœlestia decantabant: Gloria in excelsis Deo. Et in terra pax hominibus, etc. Sic eidem mox triumphaturo homines concinunt: Pax in cœlo, et gloria in excelsis.

Luke 23:38Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis: Hic est rex Judæorum. + 23.38 Erat autem, etc. Hæ tres linguæ præ cæteris eminebant. Hebræa, propter Judæos in lege gloriantes: Græca propter Gentilium sapientiam: Latina propter Romanos imperantes. Ergo velint nolint Judæi, omne regnum mundi, omnis mundana sapientia, omnia divina legis sacramenta testantur, quod Jesus est imperator credentium et confitentium. Hic est rex Judæorum. Titulus qui Christum regem testatur, non infra, sed supra crucem ponitur, quia licet in cruce hominis infirmitate dolebat, super crucem tamen regis majestate fulgebat, et ideo immolato titulus est supra positus, ut cunctis legere, id est, credere volentibus pateat, quia per crucem non perdidit, sed corroboravit imperium.

John 18:33Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus: et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judæorum?

John 19:19Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus, Rex Judæorum. + 19.19 Et erat scriptum. Hæ tres linguæ cæteris eminebant: Hebræa propter Judæos in lege Dei gloriantes; Græca propter gentium sapientes; Latina propter Romanos tunc pene omnibus gentibus imperantes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 23:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 23:2Luke 23Luke 23:4 →