The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 23 › Luke 23:33

Luke 23:33

Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. + 23.33 Calvariæ locum. Extra portam Hierusalem erant loca in quibus truncabantur capita damnatorum, et dicebantur loca Calvariæ, id est decollatorum. Ibi crucifigitur, ut, ibi erat area damnatorum, erigantur vexilla martyrii. Et latrones, etc. Exsecrabilis in facto iniquitas Judæorum, quæ quasi latronem crucifigit omnium Redemptorem, bonus tamen in mysterio latro, qui insidiatus est diabolo, ut vasa ejus auferret. Per illum qui a dextris significatur mortificatio carnis pro cœlesti gloria, per illum qui a sinistris mortificatio carnis pro aliqua mundi causa.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when they were come to the place, which is called Calvary, there they crucified him, and the malefactors, one on the right hand, and the other on the left.

In Context

32Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. + 23.32 Ducebantur autem. Impletur quod dictum est: Et cum iniquis deputatus est Isa. 53.. In morte deputatur cum iniquis, ut in resurrectione vivificet iniquos qui propter homines homo factus, hominibus dedit potestatem filios Dei fieri.

34Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. + 23.34 Jesus autem, etc. Quia Lucas Christi sacerdotium scribere disposuit, recte Dominus apud Deum pro persecutoribus jure sacerdotis intercedit, et latroni confitenti paradisum pandit, nec frustra orat, sed pro eis qui post passionem ejus crediderunt, impetrat. Non pro eis orat, qui per invidiam et superbiam Filium Dei intellexerunt, negant et crucifigunt, sed pro eis qui zelam Dei habentes, sed non secundum scientiam, nescierunt quid fecerunt. Dividentes. De his Joannes latius. Quadripartita vestis significat Ecclesiam toto orbe, quæ quatuor partibus constat, diffusam, omnibus partibus æqualiter, id est, concorditer distributam. Tunica sortita, omnium partium significat unitatem, quæ charitatis vinculo continetur. Sortes. In sorte Dei gratia commendata est. Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit, et cum sors mittitur, non personæ cujusquam vel meritis, sed occulto Dei judicio creditur.

Read all of Luke 23

Cross References

Deuteronomy 21:23non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur: quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno: et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem. + 21.23 Non permanebit. Hoc est non debet relinqui in eadem damnatione, sed revocari doctorum exhortatione, ut nulli, dum vivit, reconciliatio negetur. Non permanebit. Non est de die in diem differenda pœnitentia, sed statim agenda, ut per pœnitentiam infructuosam ab oculis Dei abscondantur delicta, unde: Beati quorum tecta sunt peccata Psal. 31.. Maledictus a Deo. AUG., lib. XIV contra Faustum. Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum Gal. 3.. Adam namque in ligno prævaricationis corruit: ideo sibi et posteris suis maledictionem meruit, de qua dicit: Maledictus omnis qui pendet in ligno. Maledictam namque, id est, exsecrabilem et turpissimam mortem suscepit. ID., ubi supra, cap. 3, 4. Maledictus a Deo est qui pendet, etc. Quidam hæretici ad calumniam passionis Christi hanc sententiam transferunt, etc., usque ad bene ergo maledictum dicitur, quod odit Deus, hoc pependit in ligno. Contaminabis. Pœnitentiæ lacrymis fetorem peccatorum abluere debemus, ne aliis scandalum et nobis germinet cruciatum.

Zechariah 12:10Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiæ et precum: et aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti.

Matthew 26:2Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.

Mark 10:33Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus:

Luke 24:7dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.

John 12:33(Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 23:33

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 23:32Luke 23Luke 23:34 →