Luke 23:32
Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. + 23.32 Ducebantur autem. Impletur quod dictum est: Et cum iniquis deputatus est Isa. 53.. In morte deputatur cum iniquis, ut in resurrectione vivificet iniquos qui propter homines homo factus, hominibus dedit potestatem filios Dei fieri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And there were also two others, malefactors, led with him to be put to death.
In Context
Cross References
Isaiah 53:12Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.] + 53.12 Et cum sceleratis. Ut sceleratos a peccato redimeret, omnia omnibus factus: Peccata enim nostra portavit in corpore suo I Petr. 2.. Cujus imitator Paulus ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrificarem I Cor. 9.. Rogavit. Pater, ignosce illis. Ad hanc vocem secundum Evangelium Nazareorum multa millia Judæorum astantium circa crucem crediderunt.
Mark 15:27Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus. + 15.27 Et cum eo crucifigunt. BEDA. Sicut dicit Apostolus: Vetus homo noster simul cum illo crucifixus est ut destruatur corpus peccati, ut ultra non dominetur super nos peccatum. Quandiu ergo agunt opera nostra ut evacuetur corpus peccati, quandiu, etc., usque ad unde Apostolus: Ut in charitate radicati et fundati possitis comprehendere cum omnibus sanctis quæ sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum Ephes. 3.. Duos latrones. ID.Latrones qui cum Domino crucifixi sunt signant eos qui fide et confessione Christi, vel agone sui martyrii, vel quamlibet arctam continentiam subeunt. Et qui hoc pro æterna gloria gerunt, dextri latronis merito et fide signantur. Qui autem pro humana gloria vel qualibet minus digna intentione, sinistri latronis mentem imitatur et actus. HIER. Cum iniquis veritas deputata unum relinquit sinistrum, alterum assumit dextrum; sic faciet in die judicii, ex simili crimine dissimiles sortiuntur vias. Alter præcedit Petrum in paradisum, alter Judam in infernum. Confessio brevis vitam acquirit longam, et blasphemia finita pœna plectitur æterna. Hic pullus Judæ ligatur ad vitem, id est, pallium tingitur in sanguine uvæ, hic lacerant hædi vineam.
John 19:18ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum. + 19.18 Et cum eo. Latro qui permansit in perfidia significat Judæos; qui confitetur, gentes significat.