Mark 15:19
Et percutiebant caput ejus arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. + 15.19 Et percutiebant, etc. Caput Christi Deus est. Caput ergo Christi percutiunt qui eum denegant esse Deum. Et qui Scripturæ auctoritate errorem suum defendunt (quia scriptura arundine solet fieri), quasi arundine caput ejus feriunt. In faciem ejus spuunt qui præsentiam gratiæ ejus exsecrandis verbis ex interna cæcæ mentis insania conceptis respuunt, et eum in carne venisse negant. Adorabant eum. Quasi falso se dixisset Deum. Sed hodie (quod est gravioris insaniæ) quidam eum certa fide ut Deum verum adorant, sed perversis actibus mox verba ejus quasi fabulosa despiciunt, ac promissa regni illius temporalibus illecebris postponunt. Et educunt illum. HIER. Hic educitur Abel in agrum a fratre ut perimatur. Hic adest Isaac, etc., usque ad hic adest Jonas de ligno navis foris et in mare ventremque ceti triduo missus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Et cœperunt salutare eum: Ave rex Judæorum.
Cross References
Genesis 43:28Qui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum.
Esther 3:2Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman: sic enim præceperat eis imperator: solus Mardochæus non flectebat genu, neque adorabat eum.
Job 30:8filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes. + 30.8 Filii stultorum et ignobilium. Eorum filii qui fuerunt, etc., usque ad qui a terra viventium extorres facti sunt.
Isaiah 49:7Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te.] + 49.7 Abominatam. Christum et Nazaræos ejus, quos quotidie Judæi in synagogis maledicunt, quia propter eos regnum, locum et gentem amiserunt. Reges. Propheta ad Filium. Reges videbunt te venientem ad judicium: Reges, scilicet apostoli et alii qui cum Domino judicabunt.