Mark 15:18
Et cœperunt salutare eum: Ave rex Judæorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And began to salute him, Hail, King of the Jews!
In Context
Cross References
Genesis 37:10Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram? + 37.10 Num ego, etc. Quæri potest secundum litteram quando a patre adoratus sit, qui per solem; et a matre, quæ per lunam designatur. Neque enim Jacob, quando descendit in Ægyptum, legitur adorasse eum: mater vero jam defuncta erat: sed ad allegoriam recurramus, quæ in Christo impletur.
Matthew 27:42Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei: + 27.42 Et credemus ei. Fraudulenta promissio: majus facit surgens de sepulcro, et non creditis: si ergo de cruce descenderet, non crederetis. Sed hoc dæmones immiserunt; statim enim senserunt virtutem crucis, et suas vires fractas et hoc agunt ut de cruce descendat. Sed sciens hoc Dominus, permanet ut diabolum destruat.
Mark 15:29Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah ! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas, + 15.29 Moventes capita. HIER. Emittitur mors iniquorum quando excitantur vincula inferni usque ad cervicem, quæ est cervix humani generis.
John 19:14Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis: Ecce rex vester. + 19.14 Erat autem parasceve. AUG. Parasceve quod interpretatur præparatio, etc., usque ad et eadem est sexta præparationis.