Luke 23:42
Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. + 23.42 Domine, memento mei. Magna gratia in hoc latrone eminet. Nullum membrum a supplicio liberum habet, præter cor et linguam, totum quod liberum habet, offert. Corde credit, ore confitetur. Fidem habuit qui regnaturum credidit quem secum morientem vidit. Spem habuit, qui aditum postulavit. Charitatem firmiter tenuit, qui latronem et de sua iniquitate arguit, et vitam quam cognoverat ei prædicavit. Magna virtus, confitetur quem videt humana infirmitate morientem, quem negabant apostoli, quem viderant miracula divina virtute facientem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he said unto Jesus, Lord, remember me when thou comest into thy kingdom.
In Context
41Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit.
Cross References
Psalms 106:4Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt. + 106.4 Erraverunt. ID. Secunda pars, ubi prima tentatio, etc., usque ad quarto pro exauditione confessio, id est, laudatio. 1
Isaiah 53:10Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. + 53.10 Semen longævum. Verbum Evangelii scilicet quod non veterascet, sicut Vetus Testamentum, unde: Exiit qui seminavit semen suum Luc. 8.
Luke 12:8Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei: + 12.8 Omnis quicunque. Ne quis tempore persecutionis sufficere sibi putaret fidem cordis, dicit: Omnis quicunque confessus fuerit. Confitetur quis Jesum ea charitate quæ per dilectionem operatur, negat qui præceptis non obedit. Filius hominis. Confitetur Filius apud Patrem illum, qui per Filium habet accessum ad Patrem. Negatur a Filio apud Patrem, cui non manifestatur in divinitatis potentia Filius et Pater. Et ne putetur una conditio omnium et eorum qui studio et eorum qui infirmitate vel ignorantia negant, subdit: Et omnis qui dicit verbum in Filio hominis remittetur.
Luke 24:26Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam?
John 20:28Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus. + 20.28 Respondit. Videbat et tangebat hominem, et super hoc Deum credebat jam remota dubitatione, et confitebatur quem non videbat.
Acts 20:21testificans Judæis atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.