The Bible Software
bible.softwareLucamLucam 23 › Lucam 23:43

Lucam 23:43

Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso. + 23.43 Amen dico tibi. Pulcherrimum affectandæ conversionis exemplum, quod tam cito latroni venia relaxatur, et uberior gratia quam precatio. Semper enim Dominus plus tribuit quam rogatur; Ille rogabat: Memento mei, etc. Dominus ait: Hodie mecum eris, etc. Cito ignoscit Dominus, quia ille cito convertitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jesus said unto him, Verily I say unto thee, To day shalt thou be with me in paradise.

In Context

42Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. + 23.42 Domine, memento mei. Magna gratia in hoc latrone eminet. Nullum membrum a supplicio liberum habet, præter cor et linguam, totum quod liberum habet, offert. Corde credit, ore confitetur. Fidem habuit qui regnaturum credidit quem secum morientem vidit. Spem habuit, qui aditum postulavit. Charitatem firmiter tenuit, qui latronem et de sua iniquitate arguit, et vitam quam cognoverat ei prædicavit. Magna virtus, confitetur quem videt humana infirmitate morientem, quem negabant apostoli, quem viderant miracula divina virtute facientem.

44Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam. + 23.44 Et tenebræ, etc. Sol retraxit radios ne aut pendentem videret Dominum, aut ne impii blasphemantes sua luce fruerentur. Et nota quod sexta hora, id est sole recessuro a centro mundi, crucifigitur; diluculo, id est oriente sole, resurgit, quia mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram Rom. 18.. Adam peccante post meridiem, id est inclinata luce fidei, vox Domini auditur, eodem igitur temporis articulo, quo tunc peccanti Adæ obcluserat, nunc latroni pœnitenti Dominus paradisum reserat.

Read all of Lucam 23

Cross References

Psalms 32:5Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra. + 32.5 Terra. ID. Ecclesia ubique terrarum. 1

Isaiah 1:18[Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. + 1.18 Ut coccinum, etc. ID. Idem est coccus et coccinum, et vermiculus, grande scilicet peccatum, et homicidium et adulterium, etc. Quod autem per nivem, hoc per lanam significatur purgatio, scilicet et ablutio peccatorum. Quasi nix. Quia frigidi erunt contra incentiva vitiorum: Et velut lana, quia vestiti contra frigus perfidiæ. Lana alba, etc. ID. De qua fiat vestis Christi.

Isaiah 55:6Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. + 55.6 Quærite Dominum. Hæc pertinent ad Judæos vel ad gentes specialiter, et ad unumquemque generaliter. Propheta ad Judæos: Quærite Dominum, quasi diceret: Gentes suscipiunt misericordias David, et vos dedignamini, sed agite pœnitentiam, et convertimini dum tempus habetis. Dum prope. ID. Ne vestris vitiis recedat, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et filio revertenti lætus occurrit.

Micah 7:18Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est.

Luke 15:4Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam? + 15.4 Qui ex vobis, etc. Didiceras in superioribus abnegare negligentiam, vitare arrogantiam, devotionem sumere, sæcularibus occupationibus non teneri, caduca non præferre perpetuis. Sed quia fragilitas humana firmum nequit in tanto sæculi lubrico tenere vestigium, etiam adversus errorem remedium ibi medicus demonstrat, scilicet, judex spem veniæ non negat. Centum oves. Quia centenarius numerus perfectus est. Deus centum oves, id est perfectum numerum habuit, cum angelorum et hominum substantiam creavit; sed una periit, quando homo pascua vitæ peccando dereliquit: ergo quia rationalis creaturæ numerus pereunte homine erat diminutus, quærit in terra hominem ut summa integretur. Nonne dimittit. Quasi dicat: Murmuratis, quia peccatores recipio, sed ego non veni nisi ut aberrantes colligam, sicut unusquisque vestrum aberrantem ovem reducere laborat.

Luke 19:10Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat. + 19.10 Venit, etc. Etiam murmurantibus sua mysteria non dedignatur exponere, quod propter pœnitentiam peccatorum suspiciendam maxime ipse in terram venerit, ubi et se appellat Filium hominis, ut insinuet nobis dispensationem suæ pietatis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 23:43

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 23:42Lucam 23Lucam 23:44 →