Matthew 27:46
Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? + 27.46 Et circa horam nonam. Cum inclinata est dies ad vesperam et tepefactus est sol a fervore, passionem consummat, ostendens se mori propter peccata nostra quibus a divina luce et dilectione in hanc noctem cecidimus. Mane surrexit Dominus, docens resuscitatos in anima se esse producturum in lucem æternæ felicitatis. Eli, Eli, lamma. Quorum suscipit naturam, eorumdem plorat miseriam. In quo ostendit quantum ipsi flere debent qui peccant. Ne mireris verborum humilitatem et querimonias derelicti, cum formam servi sciens scandalum crucis videas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 71:11et adorabunt eum omnes reges terræ; omnes gentes servient ei. 1
Lamentations 1:12Lamed O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die iræ furoris sui.
Luke 23:46Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit.
Hebrews 5:7Qui in diebus carnis suæ preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia. + 5.7 Preces supplicationesque. Christi dicit actionem et vitam cujus omnis actio fidelium est institutio, et ad Deum oratio. Quidquid egit Christus, preces et supplicationes fuerant pro omnibus. Sanguinis effusio fuit clamor validus, in quo auditus, pro reverentia ejusdem passionis. Reverentia est, quod sine peccato passus pro sola charitate. Exauditus est. Per hoc patet, quod per eum possumus consequi misericordiam cum jam ad dexteram sit Patris.