The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 23 › Luke 23:49

Luke 23:49

Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And all his acquaintance, and the women that followed him from Galilee, stood afar off, beholding these things.

In Context

48Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. + 23.48 Percutientes pectora. Quod percutiunt pectora in signum pœnitentiæ et luctus dupliciter potest intelligi. Sive enim cujus vitam dilexerant, injuste occisum dolebant: sive cujus mortem se impetrasse meminerant, hunc in morte amplius glorificatum tremebant. Sed quæcunque causa pectus tundere cœgerit, videamus distantiam gentis et gentis. Gentiles, moriente Domino Deum timentes, apertæ confessionis voce glorificant: Judæi percutientes solum pectora, silentes domum redeunt.

50Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus: + 23.50 Nomine Joseph. Joseph per nobilitatem potentiæ sæcularis corpus accipere, per justitiam meritorum dignus est sepelire.

Read all of Luke 23

Cross References

Psalms 38:11amove a me plagas tuas. + 38.11 Increpationibus propter iniquitatem. Quibus humanum genus increpuisti: quod tamen ex merito nostro, propter iniquitates nostras increpuisti, quæ sunt ad correctionem; aliter enim iniquitas incorrecta permaneret. Corripuisti hominem. AUG. Est dolor informis qui non emendat: formatus, qui eruditionibus formam præstat. Et talis dolor est præceptum, id est, vicem et imaginem præcepti habet. 1

Psalms 142:4Et anxiatus est super me spiritus meus; in me turbatum est cor meum. 1

Matthew 27:61Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum. + 27.61 Erant autem ibi. Aliis notis Jesu ad sua redeuntibus, solæ mulieres quæ arctius amabant, obsequium funeris inspiciebant, exspectantes quod promiserat Jesus: et ideo primæ resurrectionem vident.

Mark 15:47Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur. + 15.47 Maria autem, etc. ID. Lucas dicit: Quia astabant omnes noti ejus a longe, et mulieres quæ secutæ fuerant eum Luc. 23.. Sed aliis deposito corpore ejus ad sua remeantibus, solæ mulieres, etc., usque ad et si forte valeant imitari pia curiositate, quo ordine sit ejus passio amplectenda, perpendunt.

Luke 23:27Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum. + 23.27 Sequebatur, etc. Sed non eadem mente crucem sequitur: Mali sequuntur ut morientem læti aspiciant. Mulieres, ut quem vivere desiderabant, moriturum, morientem, et mortuum plorarent. Nec ideo inducitur solus mulierum planctus, quando et multi viri dolerent, sed quia femineus sexus quasi contemptibilior, liberius poterat præsentibus principibus sacerdotum, quod contra eos senserit ostentare. Quia vero novit Dominus qui sunt ejus II Tim. 2., prætermissa furentis populi turba, ad amantes et plangentes se feminas oculos et ora convertit. Quæ plangebant. Tristabantur de vita mortali, quæ morte erat finienda, non de cæcis qui medicum occidebant.

John 19:21Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum: Noli scribere: Rex Judæorum: sed quia ipse dixit: Rex sum Judæorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 23:49

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 23:48Luke 23Luke 23:50 →