Luke 23:5
At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc. + 23.5 Commovet populum. Non illum, sed se accusant. Docuisse enim populum, et a pristina corporis ignavia docendo commovisse, talique actu a Galilæa usque ad Judæam, id est totam promissionis terram, a fine usque ad finem pertransisse, non criminis, sed judicium est virtutis. Denique Pilatus nec interrogandum Salvatorem de hoc ratus, sed magis nacta occasione, liberum ab eo judicando cupit reddere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset.
Cross References
Psalms 69:4Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge ! + 69.4 Avertantur. ID. Duo genera sunt persequentium, etc., usque ad exit integer, qui neutro capitur. 1
Matthew 4:23Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. + 4.23 Et circumibat Jesus totam Galilæam. Coadjutoribus vocatis prædicationi insistit, docens impigrum esse debere doctorem. Docens in synagogis. Docens de moribus, vitæ activæ subditos. Prædicans de futuris vitæ contemplativæ perfectis. Docens naturales justitias, castitatem scilicet et humilitatem et similia quæ homo naturaliter habet. Prædicans Evangelium regni. Ad Evangelium pertinet mysterium justitiæ, bonum initium, beatitudinis promissio, peccatorum remissio, adoptio, resurrectio, cœlestis hæreditas, angelorum societas. In synagogis. Nec otiosus doctor in vacuum discurrat, sed ubi sunt plures prædicet. Evangelium. Quia justitia est molestia viventi in carne, labor justitiæ non suscipitur, nisi merces operis exspectetur. Ideo Christus evangelizat beatitudinem, ut excitet ad boni operis patientiam. Et sanans. Curare languorem et infirmitatem non fuit magnum, cum postea morituri. Sed ideo factum, ut sic erigerentur ad regnum. Moraliter instruens prædicatores etiam terrena subsidia subditis ministrare, et sic ad regnum trahere.
Mark 1:14Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei, + 1.14 Postquam autem. ISID. Accepimus gratiam pro gratia, carnalia decollantur, spiritualia vivificantur. Cessante umbra, adest veritas. Joannes in carcere, lex in Judæa, Jesus in Galilæa, salus in gentibus. Prædicans, etc. HIER. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsi possidebunt Matth. 5., etc. Regno terreno succedit paupertas, paupertati Christianorum regnum sempiternum; unde: Regnum meum non est de hoc mundo Joan. 18.: omnis enim honor terrenus, spuma, fumus, somnus.
Luke 11:53Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt pharisæi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis, + 11.53 Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt Pharisæi, et legisperiti. Quam vera perfidiæ simulationis et impietatis suæ crimina audierint, ipsi testantur qui tanto intonante turbine non resipiscunt, sed doctorem veritatis aggrediuntur.
John 1:43In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me. + 1.43 In Galilæam et invenit Philippum. Galilæa dicitur transmigratio, vel revelatio. Transmigrat enim homo de vitiis ad virtutes, et post de virtute in virtutem, et sic fit ei revelatio, ut videatur Deus deorum in Sion. Vocaturus ergo discipulum ad sequendum, id est ad imitandum exit in Galilæam, ipso loco innuens, ut sicut ipse proficiebat sapientia, et sicut per passiones intravit in gloriam, sic et sequaces.