Matthew 4:23
Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. + 4.23 Et circumibat Jesus totam Galilæam. Coadjutoribus vocatis prædicationi insistit, docens impigrum esse debere doctorem. Docens in synagogis. Docens de moribus, vitæ activæ subditos. Prædicans de futuris vitæ contemplativæ perfectis. Docens naturales justitias, castitatem scilicet et humilitatem et similia quæ homo naturaliter habet. Prædicans Evangelium regni. Ad Evangelium pertinet mysterium justitiæ, bonum initium, beatitudinis promissio, peccatorum remissio, adoptio, resurrectio, cœlestis hæreditas, angelorum societas. In synagogis. Nec otiosus doctor in vacuum discurrat, sed ubi sunt plures prædicet. Evangelium. Quia justitia est molestia viventi in carne, labor justitiæ non suscipitur, nisi merces operis exspectetur. Ideo Christus evangelizat beatitudinem, ut excitet ad boni operis patientiam. Et sanans. Curare languorem et infirmitatem non fuit magnum, cum postea morituri. Sed ideo factum, ut sic erigerentur ad regnum. Moraliter instruens prædicatores etiam terrena subsidia subditis ministrare, et sic ad regnum trahere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
Cross References
Psalms 103:3qui tegis aquis superiora ejus: qui ponis nubem ascensum tuum; qui ambulas super pennas ventorum: + 103.3 Qui tegis. ID. Ad litteram sunt aquæ, etc., usque ad cujus superiora sunt duo præcepta charitatis. Vel qui tegis aquis, id est, spirituali sensu, superficiem Scripturæ, vel donis spiritualibus eorum munis charitatem, ne quid eos separare possit. Super pennas ventorum, etc. Ventus est motus æris, etc., usque ad sed charitatem omnium superat charitas Christi. 1
Matthew 8:16Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit: + 8.16 Vespere autem facto, etc. Occasus solis, mors est Christi, per quam plures sanavit dæmoniacos, quam ante vivens in carne ægrotos.
Matthew 10:7Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum. + 10.7 Appropinquabit regnum cœlorum. Per fidem prope est regnum. Sicut enim sit peccans terra, ita justus sit cœlum, in quo Deus præsidet; unde dicitur: Regnum Dei intra vos est Luc. 17., etc. Ecce quid debeant prædicare: Appropinquabit regnum cœlorum.
Matthew 12:9Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
Matthew 13:54Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes? + 13.54 Ut mirarentur. Magna cæcitas, quem verbis et factis Christum cognoscunt, ob generis notitiam contemnunt.
Matthew 15:30Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos: et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos, + 15.30 Cæcos. Cæci sunt qui non intelligunt, etiamsi obediant jubentibus. Surdi, qui non obediunt, etiamsi intelligant.