The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 23 › Luke 23:6

Luke 23:6

Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When Pilate heard of Galilee, he asked whether the man were a Galilaean.

In Context

5At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc. + 23.5 Commovet populum. Non illum, sed se accusant. Docuisse enim populum, et a pristina corporis ignavia docendo commovisse, talique actu a Galilæa usque ad Judæam, id est totam promissionis terram, a fine usque ad finem pertransisse, non criminis, sed judicium est virtutis. Denique Pilatus nec interrogandum Salvatorem de hoc ratus, sed magis nacta occasione, liberum ab eo judicando cupit reddere.

7Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus. + 23.7 Et ut cognovit. Ne contra insontem, et quem traditum per invidiam noverat, sententiam dare cogeretur, Herodi mittit audiendum, ut a suo tetrarcha vel absolveretur vel damnaretur, sed ne qua Judæis excusatio remaneret, Herodes quoque qui natu et religione Judæus erat, quid de Christo senserit, ostendere permissus est, ut utraque regio, et Judæa in qua Christus natus, et Galilæa in qua nutritus erat, in ejus necem conspirasse monstrentur. At ipse nihil respondit. Tacuit et nihil fecit, quia et Herodis incredulitas non merebatur videre divina, et Dominus jactantiam declinabat. Significantur autem in Herode omnes impii, qui non credunt legi et prophetis, et in Evangelio Christi opera videre non possunt. Principibus ergo sacerdotum accusantibus, apud Pilatum pauca, apud Herodem nulla respondet, ne crimen diluens dimissus a principe crucis utilitatem differret.

Read all of Luke 23

Cross References

Luke 13:1Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. + 13.1 Aderant autem. Dum magister veritatis præsentes instrueret qualiter se præparare deberent ad adventum judicis, et qualiter qui se non præparant sunt damnandi, nuntiatur ei de Galilæis, quod quasi juste ideo petierunt, quod non bene se præparaverunt: et respondet Dominus, et illos vere fuisse peccatores et juste periisse, et similiter alios peccatores perituros, si se peccatores non attendunt. Nuntiantes. Quasi dicant: Apparet istos fuisse peccatores et damnandos in æternum, qui tam scelerata morte ab impio præside inter sua sacrificia occisi sunt. De Galilæis. Galilæi impias scelerata morte scelerum suorum pœnas solvunt, quibus tamen non ipsa mors obfuit, ut in secundam mortem mitterentur, sed improba vita. Puniti sunt autem ad correctionem viventium, ut flagellato pestilente stultus sapientior fiat, vel ad exemplar corrigi nolentium, ideoque pessime periturorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 23:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 23:5Luke 23Luke 23:7 →