Luke 23:51
hic non consenserat consilio, et actibus eorum: ab Arimathæa civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 37:21Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat:
Genesis 49:18Salutare tuum expectabo, Domine.
1 Samuel 1:1Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrathæus: + 1.1 Ramathaim Sophim, de monte, etc. ORIG., hom. de Elcana. Sive Armathaim, quod in aliis codicibus habetur, etc., usque ad in quo nobilitas omnium virtutum fructificare dignoscitur. ID. Hic habuit duas uxores, etc., usque ad hanc sobolem ex imitatione Annæ sicut et ipsa oremus. RAB., in lib. Reg. Prius historicæ prophetiæ generatio dicenda, etc., usque ad cum soror ejus gauderet numerositate prolis. HIERON., lib. de Nom. Heb. Elcana allegorice possessio Dei qui est filius Dei, dicens: Dominus possedit me: qui bene vir unus, non numero, sed quia nunquam mutatur, nec a se aliter efficitur Deus. Armathaim Sophim excelsa vel specula, hæc est superna Jerusalem; de qua veniens, speculationem docuit, et morte sua possidere fecit. Jeroham, misericors. Eliu, Deus meus. Thohu, signatus. Suph, effundens, quia per misericordiam ad nos veniens signatus in passione ait: Deus meus, Deus meus Matth. 27., ubi semetipsum exinaniens effudit, unde: Unguentum effusum nomen tuum Cant. 1., effusum a suis invisibilibus ad nostra visibilia. Ephrathæus, frugifer, quia donis Spiritus sancti abundat. Ephrathæus ab Ephrata uxore Caleb, vel Ephrata civitate, quæ post dicta est Bethlehem, vel ab Ephraim ut nonnulli aiunt, quia fuit a de Ramatha civitate Ephraim, quæ sita est in monte Sophim, qui mons est in tribu Ephraim GREG., in lib. Reg. Phenenna est synagoga, quæ secunda primum filios Deo per legem generabat, sed jam propter infidelitatem infecunda manet. Anna sterilis Ecclesia gentium quæ olim sterilis a prole spirituali, nunc gratia Christi redempta. Anna enim, quæ interpretatur gratia, Deo filios per baptisma et Spiritum sanctum gignit. Silo. Est in nonagesimo milliario Neapoleos in regione Athabitana.
Isaiah 8:12Non dicatis: Conjuratio; omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est: et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis. + 8.12 Ne dicatis. ID. Quasi diceret: Non timeatis duorum regum adversus Judam conjurationem: conjuratio est consensus multorum in malum. Ne timeatis neque paveatis. Tu et qui tecum sunt populi, quia videntur timendi; quia principium sapientiæ timor Domini.
Luke 2:25Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël: et Spiritus Sanctus erat in eo. + 2.25 Et ecce homo. Non solum angeli, sed omnis ætas et sexus testimonium nato reddunt puero. Et sicut ab omnium sæculorum fidelibus præsagiebatur, ita veniens omnium sanctorum laude prædicatur.
Luke 23:42Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. + 23.42 Domine, memento mei. Magna gratia in hoc latrone eminet. Nullum membrum a supplicio liberum habet, præter cor et linguam, totum quod liberum habet, offert. Corde credit, ore confitetur. Fidem habuit qui regnaturum credidit quem secum morientem vidit. Spem habuit, qui aditum postulavit. Charitatem firmiter tenuit, qui latronem et de sua iniquitate arguit, et vitam quam cognoverat ei prædicavit. Magna virtus, confitetur quem videt humana infirmitate morientem, quem negabant apostoli, quem viderant miracula divina virtute facientem.