Lucam 24:34
dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. + 24.34 Surrexit Dominus. Jam fama erat quod resurrexerat Jesus ab illis mulieribus facta, et a Simone Petro cui apparuerat, hæc loquentes invenerant isti duo, sed et ipsi prius audierant quod resurrexerat, sed timuerunt dicere in via quando tantummodo angelos dixerunt visos mulieribus. Ignorantes enim eum cum quo loquebantur, poterant timere ne inciderent in manus Judæorum, si quid passim dicerent de Christi resurrectione.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Saying, The Lord is risen indeed, and hath appeared to Simon.
In Context
35Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
Cross References
Luke 22:54Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe. + 22.54 Principis sacerdotum. Caiphæ, qui pontificatum unius anni pretio sibi emerat a Romano principe: prius tamen ad Annam, ut Joannes ait: Sequebatur a longe. Merito a longe qui in proximo fuerat negaturus. Significat Ecclesiam imitaturam Christi passionem longe differenter, quia Ecclesia patitur pro se, Christus pro Ecclesia.