Luke 22:54
Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe. + 22.54 Principis sacerdotum. Caiphæ, qui pontificatum unius anni pretio sibi emerat a Romano principe: prius tamen ad Annam, ut Joannes ait: Sequebatur a longe. Merito a longe qui in proximo fuerat negaturus. Significat Ecclesiam imitaturam Christi passionem longe differenter, quia Ecclesia patitur pro se, Christus pro Ecclesia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 32:31Attamen in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus ut tentaretur, et nota fierent omnia quæ erant in corde ejus.
Mark 14:53Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores. + 14.53 Summum, etc. Caipham scilicet, qui secundum Joannem erat pontifex anni illius, de quo consentaneum scribit Josephus, quod pontificium sibi absque merito dignitatis emerat a principe Romano: quid ergo mirum, si iniquus pontifex inique judicat?
John 18:12Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum. + 18.12 Cohors autem. Mos erat Judæis, ut quem morte dignum judicarent vinctum præsidi traderent.