The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 14 › Matthew 14:26

Matthew 14:26

Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. + 14.26 Et videntes, etc. Quia sæpe fit ut cum aliqua subito diutinæ tribulationis oritur sedatio, non statim credatur vera liberatio. Ideoque permanente priori formidine intensa, ad liberationem dirigitur oratio.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when the disciples saw him walking on the sea, they were troubled, saying, It is a spirit; and they cried out for fear.

In Context

25Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. + 14.25 Quarta autem. Tota nocte periclitantur, quia cum se homo considerat, nihil invenit nisi tenebras angustiarum et æstus hostium. Venit ad eos. Marcus ait: Volens præterire eos, pro quibus tamen liberandis venit. Quod fit ut ad horam turbati, sed mox liberati amplius stupeant, et gratias agant, quod idem sæpe fit in passionibus sanctorum.

27Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere. + 14.27 Ego sum, nolite timere. Non supponit quis, quia ex voce sibi nota poterant eum cognoscere. Vel quia ipse est qui dixit: Qui est misit me ad vos Exod. 3..

Read all of Matthew 14

Cross References

Job 4:14pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt; + 4.14 Pavor tenuit me. Ut miri videantur in altis, quasi pertimescunt quæ fingunt: et tamen audaces sunt proferre, quæ asserunt vix se potuisse audire. Ad me dictum est verbum. Ibid. Filius Dei dicitur, etc., usque ad eo magis rectitudinem ejus repressa formidat: unde subdit: In horrore visionis nocturnæ, etc. Id est, in pavore occultæ contemplationis, in qua nihil manifeste, sed quasi imaginarie, videtur. Sed ad hanc nemo pertingit, nisi carnalibus desideriis repressis, unde: Quando solet sopor occupare homines. Vigilat qui curis sæculi intendit: dormit in quiete qui fugit. Hic est Jacob qui in itinere dormit et angelos videt, id est, in cursu hujus vitæ a sæcularibus rebus oculos claudit quod ad concupiscendum culpa primis parentibus aperuit. Et nemo ad videnda interna perducitur, nisi ab his quæ exterius implicant subtrahatur; unde: Vacate et videte: quoniam ego sum Deus Psal. 45.. Sed quo animus in contemplatione levatus super se altiora conspicit, eo in se terribilius tremit, unde: Pavor tenuit me et tremor et omnia ossa. Ibid. Id est, fortiora acta, etc., usque ad stimulum carnis sentit, addit:

Mark 6:49At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. + 6.49 Putaverunt. BEDA. Adhuc hæretici putant phantasma esse, nec veram carnem de virgine assumpsisse. Theodorus enim, etc., usque ad et qualiter non infusis pedibus corporale pondus habentibus et materiale onus, deambulabat in humidam et instabilem substantiam.

Luke 24:5Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis? + 24.5 Declinarent vultum. Nota quod nec sanctæ mulieres in terram cecidisse, nec aliquis sanctorum in resurrectione Domini prostratus in terram adorare legitur; unde mos cœpit in Ecclesia paschali tempore non flecti genua in oratione, sed vultu in terram declinato orare.

Luke 24:45Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, + 24.45 Tunc aperuit. Post visum, post contactum, post commemoratam legem aperuit sensum, ut quod vident et legunt, intelligant, deinde post sui corporis commendatam veritatem commendat Ecclesiæ unitatem: Et prædicari in nomine ejus.

Revelation 1:17Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens: Noli timere: ego sum primus, et novissimus, + 1.17 Cecidi. Id est, projeci curam humanitatis ad similitudinem ultimorum fidelium. Tanquam mortuus. Mortuus mundo, vivus Deo, et nil terrenitatis cupiens. Dexteram suam. Scilicet sanctum Spiritum confortantem, id est auxilium suum. Noli timere. Pati pro me tribulationes et mortem, quia ego qui non indigebam propter me, cum sim primus et novissimus, fui mortuus et vivus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 14:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 14:25Matthew 14Matthew 14:27 →