bible.software › Luke › Luke 24 › Luke 24:38
Luke 24:38
Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he said unto them, Why are ye troubled? and why do thoughts arise in your hearts?
In Context
37Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. + 24.37 Spiritum videre. Et dixit eis. Noverant discipuli fuisse verum hominem, sed postquam mortuus est, non credunt tertia die potuisse veram carnem de sepulcro resurgere. Putant ergo se videre spiritum quem emisit in passione, sed hunc errorem aufert Dominus. Quid turbati estis. AMBR. Credebant apostoli, sed tamen turbantur, etc., usque ad quod clausis januis, Dominus cum corpore suo se improvisus infuderit. Cogitationes, etc. Falsæ non desuper descendentes, sed sicut mala herba in corde ascendentes, fidem quam in vobis plantavi exigo, quod ex vobis ortum est condemno, si non est veritas resurrectionis, perditus est fructus passionis.
39videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. + 24.39 Palpate et videte. Multis documentis persuadet resurrectionem præbendo se, et oculis videndum, et manibus contrectandum, qui dum palpando ossa carnemque monstrat, statum suæ vel nostræ resurrectionis signat, in qua corpus nostrum, et subtile erit per effectum spiritualis potentiæ, et palpabile per veritatem naturæ. Post resurrectionem Dominus in corpore suo duo contraria ostendit, et palpabile ejusdem naturæ ut informet ad fidem, et incorruptibile alterius gloriæ, ut invitet ad præmium.
Read all of Luke 24
Cross References
Jeremiah 4:14Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ? + 4.14 Lava a malitia. Respondet propheta imo in propheta Dominus, Lava. Unde: Lavamini, mundi estote Isa. 1., scilicet aqua baptismi, aqua pœnitentiæ salutaris.
Daniel 4:19tu es rex, qui magnificatus es, et invaluisti: et magnitudo tua crevit, et pervenit usque ad cælum, et potestas tua in terminos universæ terræ.
Hebrews 4:13Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.
This Verse In Other Editions
Study Luke 24:38