Luke 3:11
Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat. + 3.11 Qui habet duas. BEDA. Tunica plus sui necessaria quam pallium, etc., usque ad sed quod habet cum paupere partiat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Et interrogabant eum turbæ, dicentes: Quid ergo faciemus?
Cross References
Isaiah 58:7frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. + 58.7 Frange esurienti panem. ID. Panem esurienti frangimus, etc., usque ad sed animæ saturitas. Et carnem tuam. ID. Proximum in necessitate qualibet recognosce similem tibi, considerans te mortalem et passibilem.
Matthew 25:40Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. + 25.40 De his fratribus. Fratres mei et mater sunt qui faciunt voluntatem Patris mei.
Luke 11:41Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis. + 11.41 Verumtamen quod superest. Jam bonus doctor, quomodo contagium corporis mundari debeat, docet. Et hic latius explicatur quod supra breviter dixerat de mundando cordis oculo. Totus enim hic locus ad hoc dirigitur, ut nos ad studium simplicitatis invitet, et superflua Judæorum et terrena condemnet, qui secundum corpus intelligendo legem vitro et catino propter fragilitatem comparantur. In quo etsi graviter peccant, ipsis tamen absolutio peccati promittitur, si misericordiam facere nitantur. Quod necessario victui et vestimento superest, date pauperibus. Vel do consilium, quod restat solummodo post tanta scelera, date eleemosynam. Prima eleemosyna est mederi animabus vestris credendo in me qui corda mundo, et per fidem mundatis cordibus omnia etiam exteriora erunt munda. Qui ordinate vult dare eleemosynam, a semetipso incipit, et eam sibi primum dat. Est enim eleemosyna opus misericordiæ, unde dicitur: Miserere animæ tuæ placens Deo.
Luke 19:8Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. + 19.8 Stans autem, etc. Aliis calumniantibus hominem peccatorem, ipse et Zachæus stans, id est in ea quam cœperat fidei veritate persistens, non solum se ex peccatore conversum, sed etiam inter innocentes probat conversatum, cum etiam ante conversionem innocenter vixit, et qui ante conversionem dimidium, post conversionem potest dare et totum. Si quid, etc. Primum est secundum legem reddere, deinde quod remanet pauperibus erogare. Hunc fructum vitæ publicanus de sycomoro per sapientem stultitiam legit quod rapta reddit, propinqua relinquit, visibilia contemnit, ejus quem nondum videt sequi vestigia concupiscit.
Acts 10:2religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper. + 10.2 Religiosus, etc. RAB. Hæc omnia bono naturæ, etc., usque ad sine virili semine, id est, doctrina magistri concepisse credatur.
Acts 10:31Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.