Mark 1:7
Et prædicabat dicens: Venit fortior post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus. + 1.7 Fortior me. HIER. Quis fortior est gratia qua abluuntur peccata? Ille qui, etc., usque ad et usque ad centum quadraginta quatuor millia pervenit. Solvere corrigiam. BEDA. Modus fuit apud veteres, ut si quis eam quæ sibi competeret, accipere uxorem nollet, ille, etc., usque ad Redemptoris vestigia nudare non valeo, quia sponsi nomen mihi non usurpo. HIER. Corrigia calcamentorum, id est mysterium Incarnationis Dei. Calx enim, etc., usque ad sponsa in patriarchis, amica in prophetis, proxima in Maria et Joseph, dilecta in Joanne Baptista, columba in Christo et apostolis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 3:14Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?
Luke 7:6Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres: + 7.6 Jesus autem ibat. Solo verbo potenter curaturus, ad humilitatis commendationem visitare dignatur languentem; et qui ad sanandum reguli filium ire noluit, ne divitias honorasse videretur, ad servum vadit, ne servilem conditionem sprevisse putaretur. Elucet fides in operibus dum sanat, sed plus operatur humilitas in affectibus dum vadit. Non sum dignus. Propter vitæ gentilis conscientiam, gravari se magis dignatione putavit Domini quam juvari, nec posse habere hospitem Christum, cujus etsi fide præditus, nondum tamen sacramentis imbutus. Sed quia quod infirmitas humana non præsumit, divina gratia dare novit in figuram gentilis populi, et suam fidem nondum catechizatus a Domino laudari et famulum sanari promeruit.
John 3:28Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum. + 3.28 Non sum ego Christus. Non sum unctus a Patre plenitudine spiritus, sed de plenitudine illius accepi, ut illum præcurrerem.