The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 3 › Luke 3:38

Luke 3:38

qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei. + 3.38 Seth. Seth posterior Adæ filius, non siletur, ut cum duæ populi sint generationes, significet Christum in posteriore potius quam in priore generatione numerandum. Qui fuit Dei. A Filio Dei generatio incipit, terminatur in Filium Dei, præcedit creatus in figura, ut sequatur natus in veritate; præit factus ad imaginem, ut propter eum imago descendat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Which was the son of Enos, which was the son of Seth, which was the son of Adam, which was the son of God.

In Context

37qui fuit Methusale, qui fuit Henoch, qui fuit Jared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan, + 3.37 Mathusale. AMBR. Anni Mathusale ultra diluvium numerantur, significat Christum, cujus vita ætatem nescit. Qui fuit Enoch. BEDA. A baptizato Dei Filio usque ad Deum Patrem ascendens, septuagesimo gradu Enoch ponit, etc., usque ad quos in resurrectione immutabili Dei sapientiæ contemplandæ per sæcula monstrat esse jungendos.

Read all of Luke 3

Cross References

Genesis 2:7Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. + 2.7 Formavit, etc. AUG. Mystice. Latior de homine figurate explicatur narratio, etc., usque ad ut nec contemnat quod est, nec arroget quod non est. Formavit igitur Dominus Deus hominem, etc. AUG., de Gen. lib. 3, cap. 20 et 25 Prius de limo terræ formatum est corpus animale, etc., usque ad habet enim necessitatem moriendi. Ibid. c. 27 Stola prima aut justitia est, de qua lapsus est: vel si corporalem immortalitatem signat, hanc amisit, cum peccando ad eam pervenire non potuit. Sic ergo Adam corpus animale habuit, non modo ante paradisum, sed et in paradiso quamvis in interiori homine fuit spirituale quod amisit peccando, et meruit corporis mortem, qui non peccando mereretur in corpus spirituale mutationem. Formavit, etc. AUG., l. VI de Gen. ad litt., c. 1, tom. 3 Videndum est utrum recapitulatio sit, ut dicatur quomodo homo factus sit, quem sexta die factum legimus. An tunc cum fecit omnia simul, et hominem in his fecit, ut accessu temporis etiam hoc modo fieret, quo in hac perspicua forma vitam gerit? sicut fenum factum antequam exoriretur, accedente tempore, et fontis irrigatione, exortum est, ut super terram esset. AUG., ibid. c. 2, 3 Secundum recapitulationem prius videamus, etc., usque ad tunc autem invisibiliter, potentialiter et causaliter quomodo fiunt futura, non facta. Formavit, etc. BEDA, in Hexæm. Factura hominis, etc., usque ad in qua viveret, creavit. AUG., de Gen. ad litt., l. 6, c. 13 et 17 Quæritur utrum Deus repente hominem in ætate virili fecerit, etc., usque ad et ideo necessario futurum erat. Et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. AUG., ibid., l. 7, c. 3, 5, 7 Sine dubitatione, flavit, vel sufflavit, dicendum est, etc., usque ad pœnam si contemneret? Ibid., c. 26 Dicendum est, etc., usque ad dubitare fas non est. Ibid., c. 27 Quæri solet utrum, si nolit incorporari, compellatur, etc., usque ad fecit eos. Ibid., l. 6, c. 7 Sed forte animæ sexta die factæ, ubi imago Dei relucet, etc., usque ad quæ præponenda est in hujusmodi. IRENÆUS. Aliud est habitus vitæ qui animalem efficit hominem, aliud Spiritus vivificans, qui spiritualem hominem operatur. Unde Isaias: Qui dedit flatum populis super terram, et spiritum calcantibus eam; ut Deus flatum quidem omni populo qui est super terram dederit; spiritum vero his tantum qui terrena desideria calcant: ut flatus ad tempus sit, spiritus vero æternus, ut pote qui proprie Dei donum sit.

Isaiah 64:8Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. + 64.8 Et nunc, Domine. Ac si dicat: Si consideremus nostra merita, desperandum est; si clementiam tuam, qui flagellas omnem filium quem recipis, audemus preces fundere, tu enim pater noster es. Opera manuum tuarum. Quasi dicat: Respice opus tuum, non merita nostra. Mysterii Trinitatis recta confessio est ignorantia scientiæ.

1 Corinthians 15:45Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. + 15.45 Homo. Totum genus humanum sunt quodammodo illi duo homines, primus et secundus: ex illo nati, ex hoc renati. Christus dicitur Adam, quia de eadem materia; novissimus, quia post eum non succedit homo alius, qui sit caput vel auctor humani corporis. Sed non. Dixit corpora nostra futura spiritualia; sed ne quis dubitet an animale possit fieri spirituale, probat per similitudinem Christi; quasi dicat, factus est in spiritum vivificantem. Sed non prius fuit in eo illud quod est spirituale, sed quod est animale, deinde spirituale. Sic et de nobis poterit fieri.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 3:38

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 3:37Luke 3