Luke 4:10
Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te: + 4.10 Angelis. BEDA. Hæc prophetia non de Christo est, sed de sancto viro. Quæ etiamsi de Christo esset, etiam quod sequitur debuerat meminisse: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem Psal. 90.. Sed de angelorum auxilio quasi ad infirmum loquitur, de sua conculcatione quasi tergiversator tacet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For it is written, He shall give his angels charge over thee, to keep thee:
In Context
11et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Cross References
Psalms 91:11Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi. + 91.11 Et exaltabitur. ID. Etsi ipsi peribunt, etc., usque ad omnes hæreses peribunt. 1
Luke 4:8Et respondens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. + 4.8 Si Filius Dei. In omnibus tentationibus hoc agit, ut intelligat si Filius Dei sit. Sed Christus sic responsum temperat, ut ambiguum relinquat: Mitte te deorsum. Quem nec gula nec avaritia vicit, tentat vana gloria, si forte illum vel ipsa victoriæ suæ jactantia valeat dejicere. Mitte. Hæc vox ei convenit qui omnes præcipitare satagit. In quo infirmus ostenditur qui nulli possit nocere, nisi prius ille se deorsum miserit.
Hebrews 1:14Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis? + 1.14 Nonne sunt omnes, etc. Quasi dicat: Utique. Intellige igitur quantus honor nobis exsistit, ut ad nos sicut ad amicos ministros angelos suos destinet Deus. Quamvis enim multum intersit inter angelos et homines, propinquos tamen eos nobiscum fecit, quia nostræ saluti student, propter nos discurrunt, pro nobis suo funguntur officio, hoc est opus angelicum, angelicæ functionis officium, ut omnia fiant pro salute proximorum. Magis autem hoc est opus Christi, quia angelis nobis superioribus præcepit ad nostram salutem suum exhibere ministerium.