Luke 4:9
Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. + 4.9 Scriptum est. Quia Scripturarum exemplum prætulerat, Scripturarum vincitur exemplis. Utitur autem diabolus per hæreticos testimoniis Scripturarum, non ut doceat, sed ut fallat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 3:4Porticum vero ante frontem, quæ tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti: porro altitudo centum viginti cubitorum erat: et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo. + 3.4 Porticum vero, etc. Ipsum scilicet templum quod erat pro foribus oraculi: tripartita enim fuit fabricæ distinctio: hoc est porticus ante templum: et ipsum templum in quo altare thymiamatis, mensa propositionis, et candelabrum luminis erant: et oraculum, id est, Sanctum sanctorum ubi arca testamenti et cherubim post velum collocata. Porticus vero ante templum antiquorum figuram gestat fidelium. Ipsum vero templum eorum qui post incarnationem Domini in mundum venerunt. Domus autem interior regni cœlestis gaudia utrisque data. Notandum ergo quod parietes domus lapidibus pretiosis facti fuerunt tabulis cypressinis vel cedrinis operti, laminis aureis vestiti. Unde in Regum: Et cedro omnis domus vestiebatur, etc. Lapides parietis vel pavimenti et tabulæ et aurum sanctorum vitam in Ecclesia significant. Lapides vivi sunt sancti fortitudine fidei in unam regulam conjuncti. Tabulæ quoque cedrinæ vel cypressinæ sunt sancti latitudine variarum virtutum secundum donationem Spiritus sancti in eadem fide sibimetipsis connexi. Auri laminæ sunt sancti supereminentem scientiæ charitatem habentes, et hujus fulgore gratissimo ad invicem congaudentes.
Matthew 4:5Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, + 4.5 Tunc assumpsit. Prima et ultima tentatio in deserto, media quoque historialiter, ultima fuit postquam regressus est Jerusalem. Quia Matthæus non secundum ordinem historiæ, sed secundum tentationem Adæ prosequitur: Lucas vero ut res gesta est. Quia ex responsione Christi victus et incertus remansit: post primam ad secundam accessit tentationem. Quod permisit se assumi, non infirmitas fuit, sed patientia: in diabolo vero non virtus, sed superbia. Nota hæc omnia corporeis sensibus esse completa. Nec mirum si se permisit circumferri: si sic accipitur assumptio, qui permisit se crucifigi. Supra pinnaculum. RAB. In Palæstina desuper plana erant tecta, et ibi erat sedes doctorum, unde, etc., usque ad ostendit ut cuicunque bona et alta imperanti obediamus, sed præcipitare volenti contræamus. Si filius. BEDA. In omnibus tentationibus hoc agit, ut intelligat, etc., usque ad in specie hominis diabolum apparuisse verisimile est. Mitte. Hæc vox convenit illi, qui omnes præcipitare satagit: in quo infirmus ostenditur, quod nulli nocere possit, nisi prius ille se deorsum miserit. Suggerebat enim, ut aliquo signo exploraret quantum apud Deum posset. Sed nemo debet tentare Deum, quando habet ex humana ratione quid faciat. Unde quamvis omnia posset, ait tamen suis: Si persecuti vos fuerint in civitate ista, fugite in aliam. Et ipse idem fugit et abiit et latuit. Nunc autem poterat aliter de templo descendere, quam per jactantiam se præcipitare. Postquam deficit humana ratio, commendet se homo Deo, non tentando, sed devote confitendo. Quia angelis suis mandavit de te. BEDA. Quod bene dicitur de corpore, diabolus male interpretatur de capite, etc., usque ad sed de auxilio angelorum quasi ad infirmum loquitur, de sua conculcatione tacet.
Luke 4:3Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. + 4.3 Si Filius Dei es. AMBR. Noverat Dei Filium venturum, sed venisse per infirmitatem corporis non putabat, etc., usque ad qui hoc verbo non vescitur, non vivit.