The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 4 › Matthew 4:5

Matthew 4:5

Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, + 4.5 Tunc assumpsit. Prima et ultima tentatio in deserto, media quoque historialiter, ultima fuit postquam regressus est Jerusalem. Quia Matthæus non secundum ordinem historiæ, sed secundum tentationem Adæ prosequitur: Lucas vero ut res gesta est. Quia ex responsione Christi victus et incertus remansit: post primam ad secundam accessit tentationem. Quod permisit se assumi, non infirmitas fuit, sed patientia: in diabolo vero non virtus, sed superbia. Nota hæc omnia corporeis sensibus esse completa. Nec mirum si se permisit circumferri: si sic accipitur assumptio, qui permisit se crucifigi. Supra pinnaculum. RAB. In Palæstina desuper plana erant tecta, et ibi erat sedes doctorum, unde, etc., usque ad ostendit ut cuicunque bona et alta imperanti obediamus, sed præcipitare volenti contræamus. Si filius. BEDA. In omnibus tentationibus hoc agit, ut intelligat, etc., usque ad in specie hominis diabolum apparuisse verisimile est. Mitte. Hæc vox convenit illi, qui omnes præcipitare satagit: in quo infirmus ostenditur, quod nulli nocere possit, nisi prius ille se deorsum miserit. Suggerebat enim, ut aliquo signo exploraret quantum apud Deum posset. Sed nemo debet tentare Deum, quando habet ex humana ratione quid faciat. Unde quamvis omnia posset, ait tamen suis: Si persecuti vos fuerint in civitate ista, fugite in aliam. Et ipse idem fugit et abiit et latuit. Nunc autem poterat aliter de templo descendere, quam per jactantiam se præcipitare. Postquam deficit humana ratio, commendet se homo Deo, non tentando, sed devote confitendo. Quia angelis suis mandavit de te. BEDA. Quod bene dicitur de corpore, diabolus male interpretatur de capite, etc., usque ad sed de auxilio angelorum quasi ad infirmum loquitur, de sua conculcatione tacet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then the devil taketh him up into the holy city, and setteth him on a pinnacle of the temple,

In Context

4Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. + 4.4 Scriptum est. Non utitur potestate, sed Scripturarum auctoritate, docens nos magis doctrina quam miraculis pugnare. Non in solo pane vivit homo. Quasi: Persuasio tua tentatio est: quia agis de cibo corporis, et non de cibo mentis. Inferior pars hominis pane sustentatur, alia verbo Dei reficitur: quia vero agis de inferiori, patet quod tentator sis. Sed in omni verbo, etc. Omne verbum charitas, in qua complentur omnia quæ procedunt de ore Dei, quia cujuscunque ministerio dicantur, non ejus sunt, sed Dei: sed si adversum quid inseritur, hoc non est Dei. De uno verbo, id est, sapientia Dei procedit quidquid loquuntur sancti qui sunt os ejus.

6et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

Read all of Matthew 4

Cross References

2 Chronicles 3:4Porticum vero ante frontem, quæ tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti: porro altitudo centum viginti cubitorum erat: et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo. + 3.4 Porticum vero, etc. Ipsum scilicet templum quod erat pro foribus oraculi: tripartita enim fuit fabricæ distinctio: hoc est porticus ante templum: et ipsum templum in quo altare thymiamatis, mensa propositionis, et candelabrum luminis erant: et oraculum, id est, Sanctum sanctorum ubi arca testamenti et cherubim post velum collocata. Porticus vero ante templum antiquorum figuram gestat fidelium. Ipsum vero templum eorum qui post incarnationem Domini in mundum venerunt. Domus autem interior regni cœlestis gaudia utrisque data. Notandum ergo quod parietes domus lapidibus pretiosis facti fuerunt tabulis cypressinis vel cedrinis operti, laminis aureis vestiti. Unde in Regum: Et cedro omnis domus vestiebatur, etc. Lapides parietis vel pavimenti et tabulæ et aurum sanctorum vitam in Ecclesia significant. Lapides vivi sunt sancti fortitudine fidei in unam regulam conjuncti. Tabulæ quoque cedrinæ vel cypressinæ sunt sancti latitudine variarum virtutum secundum donationem Spiritus sancti in eadem fide sibimetipsis connexi. Auri laminæ sunt sancti supereminentem scientiæ charitatem habentes, et hujus fulgore gratissimo ad invicem congaudentes.

Nehemiah 11:18omnes Levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.

Isaiah 52:1[Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion ! induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. + 52.1 Consurge, consurge. Eos hortatur propheta, qui post ascensionem prædicantibus apostolis crediderunt. Quia non adjiciet. Hæc ad cœlestem Jerusalem quam nullus immundus ingreditur.

Daniel 9:24Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.

Luke 4:9Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. + 4.9 Scriptum est. Quia Scripturarum exemplum prætulerat, Scripturarum vincitur exemplis. Utitur autem diabolus per hæreticos testimoniis Scripturarum, non ut doceat, sed ut fallat.

Revelation 11:2atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud: quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus: + 11.2 Atrium. Id est falsos Christianos, qui se Ecclesiam simulant, sed factis abnegant. Civitatem sanctam. Id est Ecclesiam ad juste vivendum congregatam, et virtutibus imbutam persequentur mensibus quadraginta duo, id est tribus annis et dimidio, quibus regnabit Antichristus; quasi dicat: Sciatis omnes persecutiones quæ sunt in præsenti, et quæ fuerunt in præterito ab Antichristo procedere, sicut illas quæ erunt in tempore suo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 4:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 4:4Matthew 4Matthew 4:6 →