Luke 5:12
Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. + 5.12 In una civitatum. Hic duo adventus in Capharnaum notantur. Primus, incarcerato Joanne, quando fecit continue illa tria miracula; secundus, quando descendit de monte electis apostolis, quando fit istud miraculum de leproso.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.
Cross References
Exodus 4:6Dixitque Dominus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. + 4.6 Mitte manum tuam, etc. PROCOP. Quidam asserunt illud portentum contigisse ut ostenderetur justo non esse legem positam. Licet deinde leges sanciat, quo pacto morbus lepræ sit examinandus, et immundus pronuntiandus, tamen pleræque leges ita feruntur, quasi stultis et infantibus dentur. Adeo nostræ infirmitati se accommodat Deus! ISID. Manus alba, id est immunda, albor enim in cute lepra est, non candor. Ipsa enim hæreditas Dei, id est populus, foras ab eo missus factus est immundus. Unde psal. LXXIII: Ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam, etc. Sed revocata est manus in sinum, et reversa est ad colorem suum: sic plebs Judaica, alienata a sinu Dei, foras immunda remansit; sed revocata, redibit ad pristinum colorem, cum agnoverit Salvatorem. Cæcitas enim ex parte contigit in Isræl Rom. 11..
Leviticus 13:1Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens: + 13.1 Locutusque est Dominus. ISID. Semel loquitur Deus, et duo audiuntur: Spiritum audit Moyses, ut sublimior; litteram, Aaron, ut inferior, qui litteram nuntiat populo. Unde ipse loquetur ad populum, et erit os tuum, tu autem eris in his quæ ad Deum pertinent Exod. 4..
Deuteronomy 24:8Observa diligenter ne incurras plagam lepræ, sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod præcepi eis, et imple sollicite. + 24.8 Plagam lepræ. Nota propter peccatum hanc infirmitatem hominibus accidere, sicut Oziæ qui sacerdotium usurpavit.
1 Kings 18:39Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam, et ait: Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus.
2 Kings 5:27Sed et lepra Naaman adhærebit tibi, et semini tuo usque in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix.
1 Chronicles 21:16Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem: et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram.