Luke 5:13
Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: mundare. Et confestim lepra discessit ab illo. + 5.13 Tetigit. Propter humilitatem, ut nos doceret nullum spernere pro aliqua corporis maculatione. Tangit non dedignatus, imperat non diffisus, adhibet operis testimonium. Volo. Dicit propter Fotinum, imperat propter Arium, tangit propter Manichæum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 1:3Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux. + 1.3 Dixitque Deus: Fiat lux. AUG., de Gen. ad litt., lib. 1, c. 17, tom. 3 Lux primo die facta spiritualis vel corporalis intelligitur, etc., usque ad mane futuri inchoatio. BEDA, Hexæm. Si autem primo die corporalis lux facta est, congrue mundi ornatus a luce inchoatur, unde cætera, quæ creanda erant, videbantur. Si autem quæritur, ubi est facta, cum abyssus omnem terræ altitudinem tegeret? patet quod in illis partibus, quas nunc illustrat solis diurna lux. Nec mirum lucem in aquis posse lucere, cum etiam nautarum operatione sæpius illustrentur, qui in profundo mersi, misso ex ore oleo, aquas sibi illustrant: quæ tunc multo rariores quam sint modo, fuere in principio, quia nondum congregatæ in uno loco. Dixitque Deus: Fiat lux. AUG. ibid., c. 2 Non temporaliter: si enim temporaliter, et mutabiliter; si mutabiliter, et per subjectam creaturam, non est lux prima creatura. Sed forsitan, etc., usque ad ut sit et ut maneat. Fiat lux. AUG. ibid., c. 4, 5, 9 Ea conditione scilicet qua cuncta subsistunt intemporaliter in Dei sapientia, priusquam in seipsis. Et facta est lux, id est angelica et cœlestis substantia, in se temporaliter; sicut erat in sapientia, quantum ad ejus incommutabilitatem, æternaliter. Vel notatur hujus creaturæ informitas scilicet et imperfectio antequam formaretur in amore Conditoris: formatur enim cum convertitur ad incommutabile lumen Verbi. Fiat lux. AUG. ibid., c. 10, 11, 16 Si corporaliter lux facta est, etc., usque ad nondum enim erant animalia quibus hæc vicissitudo exhiberetur.
2 Kings 5:10misitque ad eum Eliseus nuntium, dicens: Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis.
Psalms 33:9Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo. + 33.9 Gustate et videte. Hic aperte de sacramento quod ferebat manibus. Gustate carnem et sanguinem Christi. Suavis est Dominus. ID. Et dulcis: quia est vita sumenti, pellens omnes molestias in futuro, id est: Sperate per hoc vitam æternam. CASS. Et quia Deus est vita, caro quam sibi univit est vivificatrix. 1
Ezekiel 36:29Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris: et vocabo frumentum et multiplicabo illud, et non imponam vobis famem.
Matthew 9:29Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram, fiat vobis.
Luke 8:54Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens: Puella, surge. + 8.54 Tenens manum. Tenet manum, quia nisi manus Judæorum (quæ sanguine plenæ) prius fuerint mundatæ, Synagoga non surget. Puella, surge. Quisquis a morte animæ, a Christo manum sibi confortante resipiscit, a sordibus vitiorum debet exsurgere, et (sicut Marcus ait) in bonis operibus ambulare, et cœlesti pane necesse est ut mox satietur, id est, verbi Dei et altaris.