Luke 5:16
Ipse autem secedebat in desertum, et orabat. + 5.16 Et orabat. Quando orat, theoricam vitam, quando sanat activam informat. BEDA. Sanat ut Deus, orat ut homo. In urbe, etc., usque ad per interna desideria silenter loquatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he withdrew himself into the wilderness, and prayed.
In Context
Cross References
Mark 1:35Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat. + 1.35 Et diluculo. ID. Sicut per occasum solis mors, sic per diluculum resurrectio Christi cujus manifesta luce abiit in desertum gentium et in fidelibus orabat, quia eorum corda ad orationem excitabat.
Luke 6:12Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. + 6.12 Exiit in montem orare. Mons in quo apostolos eligit et docet, altitudinem significat justitiæ, quia instituendi erant et prædicaturi, ne infirmis remaneant, sed ad superna erigantur. Sic et lex in monte data fuit. Apostolos præeminentius adducit, ut a monte prius montes suscipiant pacem populo annuntiandam. Sic et Moyses, solus legem spiritualiter intelligens, montis verticem in quo Deus erat ascendit.