Luke 5:15
Perambulabat autem magis sermo de illo: et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis. + 5.15 Et conveniebant turbæ, etc. BEDA. Sanatio hujus multas ad Dominum cogit turbas. Ut enim ipse interius et exterius se sanatum doceret: perceptum beneficium etiam jussus non tacet. Sed et Marcus ait, evangelico functus officio: Mox egressus, cœpit prædicare et diffamare sermonem Marc. 1..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 15:33Timor Domini disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas.]
Matthew 9:26Et exiit fama hæc in universam terram illam.
Mark 1:28Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.
Mark 3:7Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum, + 3.7 Secessit. Fugit ut homo, quia nondum venerat hora ejus, et passionis ejus extra Jerusalem non erat locus. BEDA. De synagoga secedit ad mare, etc. Judæam relinquit, ad gentes venit cum discipulis, scilicet prædicantibus apostolis corda gentium adiit: et sic multos ad se venientes suscepit, et desideratam salutem dedit. Et multa turba. ID. Magistri plebis et ministri regis odio persequuntur: vulgus indoctum dilectione sequitur, et plurimi sanari merentur.
Luke 14:25Ibant autem turbæ multæ cum eo: et conversus dixit ad illos: + 14.25 Ibant autem turbæ, etc. Turbæ quæ sequuntur Jesum iter facientem in Jerusalem, signant eos qui ad cœnam invitati vel compulsi veniunt, et tota intentione Jesum imitantur, præcedentem ad æternæ pacis visionem. Hos ergo instruit qui sincero amore patriam illam debeant appetere, et pro ea carnalis pietatis affectibus renuntiare.
1 Timothy 5:25Similiter et facta bona, manifesta sunt: et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.