Luke 5:20
Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua. + 5.20 Quorum fidem. BEDA. Multum valet fides propria cujusque, cum per alienam fidem homo interius et exterius sit salvatus. ID. Hæc curatio paralytici significat salvationem animæ suspirantis ad Deum, etc., usque ad quæ sunt prudentia, fortitudo, temperantia, justitia. Homo, remittuntur, etc. Tu homo peccator, ego Deus qui peccata remitto, qui aliorum merito tibi peccata relaxo. Qui ergo peccatis gravatur, adhibeat Ecclesiam quæ pro eo precetur. Quia pro culpa animæ etiam corpus infirmabatur, ideo sanaturus corpus, prius sanat animam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when he saw their faith, he said unto him, Man, thy sins are forgiven thee.
In Context
Cross References
Psalms 90:7Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit. + 90.7 Cadent a latere. CASS. Secundo, fidentis in Deo caput, id est Christum, in cœlo levatum, dicit a nullo posse contingi, qui et proles in terra protegit: sed præsumptores ab eo cadunt. Ecce certitudo protectionis fidentis in Deo per Christum. A latere. Latus Dei est corona justorum, qui cum eo judicabunt, unde dicitur: Mittite a latere vestro, id est, qui vobiscum habent consilium. Latus ergo Christi, Apostoli et eorum imitatores, quibus promisit: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl Matth. 19.. Duodecim sedes perfectio tribunalis, in quibus sedebunt omnes qui omnia reliquerunt, et secuti sunt Christum. 1
Isaiah 38:17Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.
Mark 2:5Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua. + 2.5 Cum autem vidisset. ID. Multum valet apud Deum fides propria, ubi tantum valuit aliena: ut homo interius et exterius sanatus repente exsurgeret, aliorumque meritis sua ei relaxarentur errata. Fili. Mira humilitas, despectum ab omnibus, dissolutum totis artubus, filium vocat. Aut certe ideo, quia dimittuntur ei peccata.
John 2:25et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.
Acts 11:23Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino: + 11.23 Et hortabatur, etc. Nihil mutavit vel addidit, sed perseverantiam docuit, quia vera et plena fides erat in eis.
2 Corinthians 2:10Cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,