Luke 5:21
Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? + 5.21 Quis potest dimittere? Nemo dimittit peccata nisi Deus, qui per eos quoque dimittit quibus potestatem dimittendi dedit. Cum ergo Christus dimittat, vere Deus probatur. Verum testimonium Deo reddunt, sed personam Christi negando falluntur. Perfidia enim confiteri potest, credere non potest. Itaque testimonium non deest Divinitati, fides deest saluti. Deus autem volens salvos facere peccatores, et occultorum cognitione se Deum esse demonstrat, et admiratione factorum illis respondens: Quid cogitatis mala in cordibus vestris? Eadem majestate et potentia qua cogitationes vestras intueor, possum hominibus delicta dimittere. Ex vobis intelligite quid paralyticus consequatur. Sed quia spiritualem gratiam non cognoscitis, nec creditis quod interius factum est, probetur signo visibili quod non minoris constet esse potentiæ, ut in Filio hominis latentem cognoscatis potentiam majestatis qua potest peccata dimittere ut Deus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 34:6Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,
1 Kings 21:10et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.
Psalms 35:5Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viæ non bonæ: malitiam autem non odivit. + 35.5 In cubili. Id est, in corde, in quo sibi complacent opera mala; et hoc est, astitit omni viæ, cum studio et mora: invenit quidem, et scivit esse mala, sed tamen non odivit. Noluit. AUG. Non quod non potuit; perniciosius agit contra seipsum qui quod potest non vult. Sunt enim quædam quæ, etsi volunt, non intelligere homines possunt, ut: In principio erat Verbum, et ut tamen bene agerent, intelligere possunt. In cubili suo. ID. Id est, corde, ubi præcepit Dominus orare clauso ostio, etc., usque ad sapientia, scilicet carnis, quæ est inimica Deo. 1
Isaiah 43:25Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. + 43.25 Ego sum. ID. Quasi diceret: Fecisti me laborare sub onere peccati tui; ideo jam non servum meum, non puerum voco, sed simpliciter appello Jacob et Isræl, ut ostendam et arguam peccatores.
Daniel 9:9Tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio, quia recessimus a te,