The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 5 › Luke 5:26

Luke 5:26

Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie. + 5.26 Et stupor. AMBR. Spectant surgentem increduli, mirantur abeuntem, et divini operis miracula malunt timere quam credere; nam si crederent, non timerent, sed diligerent. Perfecta enim dilectio foras mittit timorem I Joan., 4..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they were all amazed, and they glorified God, and were filled with fear, saying, We have seen strange things to day.

In Context

25Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat: et abiit in domum suam, magnificans Deum.

27Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. + 5.27 Levi. BEDA. Idem Levi qui et Matthæus. Sed Lucas, etc., usque ad de telonario in evangelistam sit mutatus. BEDA, AMBR. Reliquit propria, qui rapiebat aliena. Nec solum lucra reliquit vectigalium, sed et periculum contemnit, quod poterat venire a principibus sæculi, quia rationes vectigalium incompositas reliquerit. Et quia in nullo prorsus hujus vitæ respectum vel cogitationem sibi reservavit, dominicorum talentorum fidelis dispensator esse meruit. BEDA. Per Matthæi electionem, fides gentium, quæ prius mundanis inhiabant, sed nunc corpus Christi sedula devotione reficiunt, exprimitur. Per superbiam Pharisæorum insinuatur Judæorum invidia, quæ de gentium salute torquetur.

Read all of Luke 5

Cross References

Jeremiah 33:9Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terræ, quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis: et pavebunt et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis.

Matthew 9:8Videntes autem turbæ timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.

Matthew 28:8Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. + 28.8 Cum timore et gaudio. Duplex est affectus in eis, timoris et gaudii. Alter de magnitudine miraculi, alter ex desiderio resurgentis, et uterque gradum femineum concitabat.

Luke 5:8Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.

Luke 8:37et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est. + 8.37 Et rogaverunt. Conscii fragilitatis, præsentia Domini se indignos judicant, non capientes verbum Dei, et in firma mente pondus sapientiæ non sustinentes, et ideo diutius molestus non fuit, sed regreditur quia non dignatur curare invitos, sed cito deserit infirmos, quibus oneri videt esse suam præsentiam.

Acts 5:11Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt hæc. + 5.11 Et factus est. Prius Ananias a Saphira in conspectu Ecclesiæ cito mortui sunt, ut apostolica auctoritas, quanta esset, ostenderetur: et quam magnum peccatum esset, quod oblatum est, iterum ab Ecclesia retrahere monstraretur, et cæteri hujus exemplo castigarentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 5:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 5:25Luke 5Luke 5:27 →