Luke 6:17
Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, + 6.17 Et descendens, etc. Electurus apostolos Dominus in montana subiit; turbas docturus ad campestria redit, quia non nisi in humili turbæ Christum videre sufficiunt, et raro invenitur quod vel turba Dominum ad altiora sequatur, vel quispiam debilis in monte curetur, sed exstincta febre libidinum et succensa luce scientiæ, pedetentim quisque subiit culmen virtutum. Maritima. Non a proximo mari Galilææ, quia hoc non miraculi loco ponunt, sed a mari magno cognominatur. In quo etiam Tyrus et Sidon comprehendi poterant. Sed quia sunt civitates gentium, consulte nominatim ponuntur, ut quanta sit virtus Christi intimetur, quæ etiam exteras civitates excitat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor.
Cross References
Psalms 103:3qui tegis aquis superiora ejus: qui ponis nubem ascensum tuum; qui ambulas super pennas ventorum: + 103.3 Qui tegis. ID. Ad litteram sunt aquæ, etc., usque ad cujus superiora sunt duo præcepta charitatis. Vel qui tegis aquis, id est, spirituali sensu, superficiem Scripturæ, vel donis spiritualibus eorum munis charitatem, ne quid eos separare possit. Super pennas ventorum, etc. Ventus est motus æris, etc., usque ad sed charitatem omnium superat charitas Christi. 1
Matthew 4:23Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. + 4.23 Et circumibat Jesus totam Galilæam. Coadjutoribus vocatis prædicationi insistit, docens impigrum esse debere doctorem. Docens in synagogis. Docens de moribus, vitæ activæ subditos. Prædicans de futuris vitæ contemplativæ perfectis. Docens naturales justitias, castitatem scilicet et humilitatem et similia quæ homo naturaliter habet. Prædicans Evangelium regni. Ad Evangelium pertinet mysterium justitiæ, bonum initium, beatitudinis promissio, peccatorum remissio, adoptio, resurrectio, cœlestis hæreditas, angelorum societas. In synagogis. Nec otiosus doctor in vacuum discurrat, sed ubi sunt plures prædicet. Evangelium. Quia justitia est molestia viventi in carne, labor justitiæ non suscipitur, nisi merces operis exspectetur. Ideo Christus evangelizat beatitudinem, ut excitet ad boni operis patientiam. Et sanans. Curare languorem et infirmitatem non fuit magnum, cum postea morituri. Sed ideo factum, ut sic erigerentur ad regnum. Moraliter instruens prædicatores etiam terrena subsidia subditis ministrare, et sic ad regnum trahere.
Matthew 12:15Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: + 12.15 Recessit inde. Nota exemplum: Si vos persecuti sunt in una civitate, fugite in aliam Matth. 10.. Secuti sunt. Docti visis virtutibus persequuntur, indocti opinione ejus ducti amando sequuntur, unde et curari merentur.
Matthew 15:21Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. + 15.21 Et egressus, etc. Relictis calumniatoribus intra fines Tyri et Sidonis, ut filiam liberaret, et per fidem gentilis feminæ perfidiam Scribarum argueret. Relictis calumniatoribus significat quod post resurrectionem relicturus esset perfidiam Judæorum, per prædicationem iturus ad gentes.
Mark 7:24Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. + 7.24 Et inde surgens. Relictis Scribis et Pharisæis calumniatoribus, in partes Tyri et Sidonis secessit, ut Tyrios Sidoniosque curaret. Neminem. BEDA. Quamvis latere non potuerit, non tamen factum est quod voluit. Sed exemplum, etc., usque ad ut filiam Syrophœnissæ a dæmonio liberaret et per fidem gentilis feminæ Scribarum et Pharisæorum perfidiam argueret.
Luke 6:12Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. + 6.12 Exiit in montem orare. Mons in quo apostolos eligit et docet, altitudinem significat justitiæ, quia instituendi erant et prædicaturi, ne infirmis remaneant, sed ad superna erigantur. Sic et lex in monte data fuit. Apostolos præeminentius adducit, ut a monte prius montes suscipiant pacem populo annuntiandam. Sic et Moyses, solus legem spiritualiter intelligens, montis verticem in quo Deus erat ascendit.