Mark 7:24
Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. + 7.24 Et inde surgens. Relictis Scribis et Pharisæis calumniatoribus, in partes Tyri et Sidonis secessit, ut Tyrios Sidoniosque curaret. Neminem. BEDA. Quamvis latere non potuerit, non tamen factum est quod voluit. Sed exemplum, etc., usque ad ut filiam Syrophœnissæ a dæmonio liberaret et per fidem gentilis feminæ Scribarum et Pharisæorum perfidiam argueret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.
Cross References
Genesis 10:15Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,
Genesis 49:13Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem. + 49.13 Zabulon in littore, etc. Ut credentibus refugium et periclitantibus demonstret fidei portum. Contra omnes terminos sæculi solidata exspectat naufragium Judæorum et procellas hæreticorum: qui circumferuntur omni vento doctrinæ, inde etiam apostoli aliqui assumpti: ibi sæpe Dominus docuit. Pertingit autem usque ad Sidonem, id est, usque ad gentes pervenit. Unde Isa. 9: Terra Zabulon, et terra Nephthali, via maris trans Jordanem, etc. Sidon, venatio: et ex eis locis sumpti sunt venatores, de quibus dicitur Jer. 16: Mittam venatores multos, et venabuntur vos in omni monte.
Isaiah 23:1Onus Tyri. [Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis. + 23.1 Onus Tyri. Tyrus nobilissima civitas Chananæorum, etc., usque ad hanc miseriam prædicit Isaias: Onus Tyri, etc. Ululate. In Græco apertius: Ululate, naves Carthaginis: vos, scilicet, qui Tyrum venire consuevistis causa negotiationis. Carthago colonia fuit Tyriis, ab eis constructa et culta. Naves maris. Hebraice Tharsis, id est exploratio gaudii vel contemplatio, quia gaudii contemplatio et lætitiæ vertetur in lacrymas.
Isaiah 42:2Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox ejus foris.
Ezekiel 28:21Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea:
Matthew 11:21Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent. + 11.21 Væ tibi, etc. Supra ubi legitur, quia circumibat Jesus civitates et omnes vicos, curans omnem languorem: intelligendum est inter alias etiam in Corozaim et Bethsaida Dominum fecisse virtutes. Corozaim interpretatur mysterium meum; Bethsaida domus fructuum vel venatorum. Si in Tyro, etc. Hoc impletum modo videmus, quia Corozaim et Bethsaida præsente Domino credere noluerunt. Tyrus et Sidon postea prædicantibus Apostolis crediderunt: adeo devoti, ut Paulum Tyro abeuntem omnes cum uxoribus et liberis usque ad naves prosequerentur. Cur ergo non credituris prædicavit, credituros evitavit: ipse scit cujus viæ sunt misericordia et veritas. Proposuit tamen fines Judææ non excedere, ne justam Pharisæis et sacerdotibus persecutionis occasionem daret. Et erant tunc qui in Corozaim essent vocandi: nec tamen de contemptu gravius puniendi. Tyrus, angustia. Sidon, venatio.