Luke 6:2
Quidam autem pharisæorum, dicebant illis: Quid facitis quod non licet in sabbatis? + 6.2 Dicebant illis, etc. Alii dicunt ipsi Domino hæc fuisse objecta. Sed a diversis et ipsi Domino, et discipulis potuerunt objici, et cuicunque objectum sit ad ipsum maxime respicit. In sabbatis. Sabbata significant feriationes; vel quæ in hoc sæculo aguntur a vacantibus superstitionibus Judæorum; vel quæ in futuro agentur, quando in perpetua solemnitate manducabimus bona terræ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 22:10Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit:
Exodus 35:2Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur.
Isaiah 58:13Si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, et glorificaveris eum dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem:
Matthew 15:2Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. + 15.2 Non enim lavant. Intus nihil arguunt, qui intus livore polluti sunt. In vanum quidem sua baptismata servant, qui suorum cordium et corporum sordes abluere negligunt.
Mark 2:24Pharisæi autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet?
Luke 6:7Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum. + 6.7 Observabant. ID. Quia destructione sabbati, quam in discipulis arguebant, probabili magistri excusavit exemplo, nunc ipsum observando magistrum, calumniari volunt, ut si non curet, crudelitatis vel imbecillitatis, si curet, transgressionis arguant.