The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 6 › Luke 6:1

Luke 6:1

Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus. + 6.1 Factum est autem, etc. BEDA. Dicit quod sabbati littera solvi cœperat, etc., usque ad post secundum, ab eo quo præcedentia sunt dicta vel facta. Per sata, etc. Mystice: ager mundus; agri seges, humani generis fecunditas; spicæ, fructus Ecclesiæ, quibus saturantur apostoli nostro se alentes profectu. Vellebant discipuli, etc. Non habentes discipuli spatium manducandi, propter importunitatem turbarum, esuriebant ut homines, sed vellentes spicas inediam consolantur, quod est indicium austerioris vitæ, non præparatas escas, sed cibos simplices quærere. Et nota quod apostoli litteram sabbati jam destruunt adversus Ebionitas, qui alios apostolos recipiunt, Paulum quasi legis transgressorem repudiant. BEDA. Mystice: discipuli esurientes salutem hominum transeunt per sata, id est per regiones quæ, etc., usque ad arguens doctores legis nescire legem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass on the second sabbath after the first, that he went through the corn fields; and his disciples plucked the ears of corn, and did eat, rubbing them in their hands.

In Context

2Quidam autem pharisæorum, dicebant illis: Quid facitis quod non licet in sabbatis? + 6.2 Dicebant illis, etc. Alii dicunt ipsi Domino hæc fuisse objecta. Sed a diversis et ipsi Domino, et discipulis potuerunt objici, et cuicunque objectum sit ad ipsum maxime respicit. In sabbatis. Sabbata significant feriationes; vel quæ in hoc sæculo aguntur a vacantibus superstitionibus Judæorum; vel quæ in futuro agentur, quando in perpetua solemnitate manducabimus bona terræ.

Read all of Luke 6

Cross References

Exodus 12:15Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum.

Leviticus 23:10Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestræ, ad sacerdotem:

Deuteronomy 16:9Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris. + 16.9 Septem hebdomadas. In Levitico plenius. Numerabis ergo ab altero die sabbati septem hebdomadas plenas ad alteram diem explorationis hebdomadæ septimæ. AUG., quæst. 25. Septem hebdomadas, etc. Si ab universo populo hæc Pentecoste jussa est observari, nunquid omnes credendum est uno die falcem jussos mittere in messem? Si autem sibi quisque observat istam quinquagesimam, dinumerans ab illo die quo falcem mittit, non una est universo populo. Illa vero una est quæ computatur ab immolatione paschæ usque in diem datæ legis in Sina. Nos quoque celebramus Pentecosten, id est, adventum Spiritus sancti, qui est digitus Dei, quo scripta est lex in tabulis.

Matthew 12:1In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare. + 12.1 In illo tempore. Narrata prædicatione et miraculis unius anni ante quæstionem Joannis factis, transit ad illa quæ facta sunt alio anno, scilicet, post mortem Joannis, quando jam in omnibus Christo contradicitur. Esurientes, etc. Quia, ut alius ait evangelista, nec locum vescendi habebant pro turbis: propter nimiam importunitatem eorum. Alii Evangelistæ addunt: manibus confricasse Luc. 6.. Unde et Petro dicitur: Macta et manduca Act. 10..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 6:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
Luke 6Luke 6:2 →